eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    547

    4267. 1639 augustus 27. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Ubi has indutias Italicas cum pactis Wismariensibus confero, non satis video, quomodo concordent. Dicunt Galli loco circumscriptas esse. Verum est, sed pacta Wismariensia de qualibuscunque indutiis loquuntur. Tum vero id si concedatur, poterunt ubique regionales indutiae fieri, quae in summam collectae universales erunt. Illae vero hostium copiae exoneratae bello Italico in nos incumbent nobisque reddent difficiliorem aut belli aut pacis rationem. Neque vero haec tantum me angunt, sed et quod spargi video, ut chartae, quas mitto, loquuntur, ab exercitu, qui Vinariensis2 fuit, fidem juratam regi3 nulla Suediae, nulla principum ordinumve Germaniae mentione. Quod aperte dicunt Galli missum ducem Longavillanum4, non ut iis, quas ex Italia adduxit tantum et quae sub Guebriano5 fuere, copiis, sed et ut toti illi exercitui imperet et Gallus et pontificius. Id si placet exercitui, haud dubie in posterum erit, cur ille credatur

    Oblitusque suorum, obliviscendus et illis6

    nihil posthac protestantibus, nihil Germaniae, sed Galliae soli profuturus. Videbimus in hoc exemplo quae religionis, quae pecuniae vis sit.

    Terret et alia me cogitatio, quid futurum sit, si quid cardinali7 saepe vapide se habenti humanitus acciderit. Praeterea opes, unde bellum sustinetur, macescunt et crebris et late sparsis seditionibus.

    Longum sit referre quae in Languedocia, Britannia Armorica, in Provincia acciderunt. Dicam quae in urbe nobis propiore Rhotomagi per hos dies spectata sunt. 21 die mensis hujus ingens vix puberum multitudo domos publicanorum aggressa est frustraque conatis se opponere melioribus civium ex parlamenti et senatus urbani praecepto occisi sunt publicanorum quatuor, domus dirutae octo, inter eas nonnullae mancipum, qui vetera satis vectigalia conduxerant. Supellex tracta et in publicorum suppliciorum locis combusta. Sub vesperam congregatis civium corporibus qui arma ferunt, publico jussu resedit nonnihil seditio, nisi quod pannificum operae urbem egressae et reditum gravem minatae plus metus quam mali intulere. Jacobini monachi insignia cardinalis Richeliaci, quae foribus eorum affixa erant, inde abstulere, ne pro tutela noxiam afferrent. Postridie Turnevillae quaestoris regii8 domus oppugnata ferro, facibus et omni vi, qua oppida impeti solent, sed parlamenti auctoritate educti, qui in periculo erant, homines, domus servari nequiit, quominus tota spoliaretur; domus altera, quam ibi habet Heufdius noster9, adversus minaces incursus multa vi hominum in id advocatorum ac postremo, cum desaeviret impetus, civium quoque ab ista insania intactorum superventu malum evasit. Dum haec fiunt, homines nonnulli tum

    548

    oppugnantium tum defendentium periere. Reditum ad Turnevillae illius domum, quae tota spoliata est, conniventibus ad sedandam multitudinem magistratibus. Sed latius in vicinas aedes se effundente rapacitate globorum bellicorum jactu et caede hominum ferme XXX repressa. Auctae vigiliae adjungentibus se ad eas praesidibus, senatoribus, magistratibus. Haec tamen diligentia serius adhibita non satis eos purgat aulae hoc pro culpa habenti, quod initia foverint, ut eo metu ministros regios absterrerent a novorum onerum repertu, veteribus vero modum adhibere compellerent. Credi non potest, quantum sit apud omnis ordinis extra aulam homines pacis desiderium ideo, quod urbes a commerciis derelictae langueant, agri deserantur. Unum solatium, paria apud hostes mala.

    Princeps Casimirus10 cis paucos dies erit in arce Silvae Vicennensis; quidam ex comitatu ejus jam huc advenere. Ripas Altas in Ruscinonensi comitatu locum Galli ceperunt, Hispani receperunt. Octavo hujus mensis ex Hispania novem naves longae advenere ad portum non longe a Perpiniano, dictum Coliuram, cum multo milite tum Neapolitano tum Hispano machinisque multis a Barcinone.

    Atrebatum levia munimenta quaedam a Gallis capta tutiorem ipsis faciunt Landresii, Guisiae, Capellae possessionem. At Halerius11 ad Moyenam a Lotharingico milite male est acceptus. Castilionaeum12 et Piccolominium13 a mutuis noxis prohibet amnis Cherius.

    Indutiae Italicae aut producentur aut hunc annum ad hiemem et inertia tempora deducent. Est tamen rumor aliquis de Niceae arce et Villa Franca; dicuntur qui illis locis praesident14 se applicasse ad principum15 partes ideoque Longavillanus ab exercitu Vinariensi in imperium non acceptus remitti in Italiam. Plerique credunt a Vinariensi duce paullo ante mortem summam rerum quatuor viris16 commendatam usque dum certius aliquid de consensu Galliae Suediaeque esset constitutum. Certi nihil ea de re cognovimus. Si tantum pecunia Gallica poterit, ut Vinariensi possessa sui juris faciat, timendum et Benfeldio erit.

    Regis iter Lugdunum tardatur nonnihil crebris seditionum nuntiis. Habet secum rex VIII millia praetorianorum, IV millia e Burgundia advocat, totidem e Delphinatu, sex e Languedocia. At de archiepiscopo Burdegalensi17 multo quam antehac feliciora audimus. 14 Augusti, quae sub ipso erat, classem exscensum fecisse ad Laredam in Gallaecia, quatuor hostium cohortes fugatas, galionem unam incensam, captam alteram itemque loci castellum et in eo navibusque hostilibus machinas centum. Cum ea praeda gloriaque reversum Brestam.

    De foedere inter Suediam Angliamque nihil ex comite Licestrio18 intelligo. Is hic mansurus uxoris19 et familiae partem advocabit.

    549

    Cum Danis foedus renovatum ait Angliae, quale antehac fuit. De Scotorum pace dubie loquitur. Principi Roberto20 libertatem ex permutatione Casimiri plane sperat suffultus, ut dicit, et regis Galliae et ejus ministrorum pollicitis. Metuere se ostendebat, ne indutiae per Italiam et Suedis et Batavis sua quoque seorsim agendi exemplum darent. Alii addunt Italiae indutias non forte aut ducum, qui ibi sunt, subito consilio, sed ex regis praecepto factas hoc argumento, quod eodem, quo factae sunt, tempore, id est 12 Augusti, Longavillanus mandata acceperit ab Italia abeundi, quod vix credibile est imperaturum fuisse regem, si bellum tam acre ac periculosum in Italia mansurum credidisset.

    Hohentwila obsidetur. Dicitur Rosa21 caesarianos ducentos in Nigro nemore cecidisse. Ad Engam tenere se caesarianos, qui una cum Bavaricis faciant XII millia. Vinarienses autem imminere Wissenburgo, Landaviae, Spirae, Wormatiae.

    Ducatum Amalphitanum in Apulia donari Piccolominio fama est.

    Helvetii sua muniunt incursante Schafhusianos fines Mercio22 et ad Novum Castellum Burgundis comitatensibus.

    Konighsmarckium23 Gleuksteno potitum intelligimus. Bavarus24 valet et Wilhusium immunit, ut Jougniam Sermentus25 invitis Bernatibus. Principis Condaei26 exercitus non modo nulla decessione imminuitur, sed et augetur, et quidem necessario, crescente hostium numero.

    Venetis sultani Turcici27 mortem aut gravem morbum vulgantibus parum creditur, quod id ad acquirendas sibi societates reperisse credantur.

    Servet Deus, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam regnoque Suedico faveat.

    Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 17/27 Augusti 1639.

    Multum nocet publicis rebus, quod a Mochelio28 non disco, quae apud eum geruntur. Etiam Marpurgum a Koningsmarckio captum hic creditur.

    In Lareda nihil retinuere Galli.

    Jam nunc certo cognosco Fleishemium29, qui ab exercitu Vinariensi venerat, bene acceptum in aula. Regem perstare in proposito ac spe potiundi cupitis novaque mandata ab eo missa ea de re ad Longavillanum.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacra Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedeelt. copie Kopenhagen, Kgl. Bibl., coll. Ny Kgl. Saml. 2330, 4o, met enige verschillen van geringe betekenis. Gedrukt Epist., p. 555; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 638.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    5 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant.
    6 - Vgl. Horatius Epist. I 11, 9: Oblitusque meorum, obliviscendus et illis.
    7 - Richelieu.
    8 - Nicolas Letellier de Tourneville. Zijn huis werd op 22 augustus geplunderd.
    9 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    10 - Jan II Kazimierz.
    11 - François l'Hospital, sieur du Hallier.
    12 - Caspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    13 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    14 - Gouverneur van Nice was De Sales; die van Villefranche heb ik niet kunnen identificeren.
    15 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano, en Maurizio van Savoye.
    16 - Johan Ludwig von Erlach, Wilhelm Otto von Nassau, Johann Bernhard von Oehm en Rheinhold von Rosen.
    17 - Henri II d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux.
    18 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    19 - Dorothy Sidney, gravin van Leicester (1598-1659).
    20 - Ruprecht van de Palts. Sinds oktober 1638 bevond hij zich in keizerlijke gevangenschap.
    21 - Rheinhold von Rosen.
    22 - Franz, vrijheer van Mercy.
    23 - Hans Christoph, graaf von Königsmark.
    24 - Maximiliaan I.
    25 - Don Antonio Sarmiento de Acuña.
    26 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    27 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    28 - Friedrich Richard Mockhel, Zweeds diplomaat te Benfeld.
    29 - Hans Philipp von Flersheim.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]