eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    658

    4329. 1639 oktober 8. Aan Isaac Vossius1.

    Vir doctissime,

    Pauci sunt dies, cum accepi exspectatum diu Scylacem2 legique, simul ut a librario redierat.

    Mirarer diligentiam tuam, nisi scirem, cuius esses filius. Ab ita nato ita educato speranda omnia, quae ab aliis sperare non audeamus. Ita omnia converristi cum pulvisculo, ut operam lusuri sint, qui posthac aliquid ad illos geographos sunt conaturi.

    Nescio felicioremne te tali parente3, an parentem talibus liberis dicam. Et ipsi et vobis gratulor faveoque et optem id ipsum rebus potius quam verbis ostendere.

    Tuus optima fide
    H. Grotius.

    Lutetiae, VIII octobris MDCXXXIX.

    Adres: Viro doctissimo Isaaco Vossio, viri summi Gerardi Vossii filio.

    Notes



    1 - Hs. Amsterdam, UB., coll. RK., III E820. Eigenh. oorspr. Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674; copie Leiden, UB., coll. Burm. F11, ep. 18. Isaac Vossius (1618-1689) was de vijfde zoon van de Amsterdamse hoogleraar Gerardus Johannes Vossius. Gedr. Epist., p. 572.
    2 - Periplvs Scylacis Caryandensis, cum tralatione, et Castigationibus Isaaci Vossii. Accedit Anonymi Periplvs Ponti Evxini, รจ bibliotheca Claudii Salmasii, Cum ejusdem Is. Vossii versione, ac notis. Amstelodami, Apud Ioh. et Cornel. Blaev, MDCXXXIX.
    3 - Gerardus Johannes Vossius.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]