eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    664

    4333. 1639 oktober 11. Aan J. Banér1.

    Illustrissime domine,

    Adoptatus in eam gentem, cujus gloriam ac fines arma Excellentiae vestrae propagant, vota feci, ut debui, pro ejus victoriis, victorias ipsas apud regem2 ministrosque ejus non quidem pro rerum dignitate, attamen pro mea facultate praedicavi laetatusque iis sum vehementer tum publico nomine tum meo etiam privato, quod frater Excellentiae vestrae3 is fuerit, qui primus mihi de adsciscenda mihi in patriam Suedia injecerit cogitationem.

    Quae autem geruntur aut intelliguntur his in partibus, ea perscribere ad Excellentiam vestram omisi ideo, quod illis, qui apud Batavos res Suedicas administrant4, id scirem injunctum muneris, ut a nobis aliisque accepta ad Excellentiam vestram mitterent nollemque nihil profutura narrationum repetitione interstrepere gravissimis curis ac laboribus, quibus regni Suedici sociorumque ejus salus innititur.

    Nunc vero cum omnibus obsequiis, quae a me proficisci possunt, offero Excellentiae vestrae, quod parentibus carissimum est, unum e filiis meis5, qui per biennium in castris principis Arausionensis6 adfuit semper Boschio7, architectorum militarium principi, deinde per annos plures honorem ab immortalis gloriae principe Bernhardo Vinariensi8 accepit, ut inter domesticos ejus nobiles numeraretur.

    Ego principe exempto rebus humanis nemo mihi apparuit alius, cui potius eum traderem quam Excellentiae vestrae, quae laudem imperatoriae laudis olim cum illo principe communem nunc sola in summo fastigio possidet.

    Hoc autem rogo unum, ut eis adhibeatur functionibus, quibus par esse videbitur. Ego si quid facere potero, quod gratum sit Excellentiae vestrae, non tantum existimabo me quam debeo reverentiam exhibere eximiis et in aeternum fama victuris Excellentiae vestrae virtutibus, verum etiam nullam me meliorem posse navare regno Suedico operam.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, prudentiam et fortitudinem Excellentiae vestrae bonis semper successibus condecoret.

    Excellentiae Vestrae observantissmus cultor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 11 Octobris 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 571. Geadresseerde was de Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    2 - Lodewijk XIII.
    3 - Karl Banér (1598-1632); zie dl. III, pp. 34, 258, 277.
    4 - Ludwig Camerarius en Petter Spiring Silvercrona.
    5 - Diederik de Groot.
    6 - Frederik Hendrik.
    7 - Johan van den Bosch; zie dl. V, p. 235.
    8 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar; zie dl. VIII, p. 380.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]