eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4345. 1639 oktober 22. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Literae ab Excellentia vestra diei 8 Octobris2 recte ad me pervenerunt.

    Tempus anni locorumque positura ea est in vestris partibus, ut diutius miles in aperto teneri vix potuerit; praeterea tantae sunt res, quae in mari nunc aguntur, ut et curas et vires publicas in se trahant difficili sane deliberatione exorta, aliud suadente periculo a tam propinquo hoste, aliud metu novae, inimicitiae cum vicinis.

    Galli agunt adhuc aliquid. Nam exercitum egregium collegere ad XVI peditum, IV ferme equitum millia ad eximendam periculo Salzam putantque aut abiturum ab obsidione hostem aut rem venturam ad praelium, cujus bonum exitum sibi spondent Hispanico3 exercitu ex novo maxime milite conflato et sero admodum aggresso munire castra. Eunt et trans Alpes bonae copiae ad ea tutanda, quae regi4 sunt tradita, forte et ad praevertendum periculum Casalis.

    Longavillani5 consulta cum Vinariensibus6 sperare et inde nos aliquid jubent: et res exigit, aegre unde se alant reperturis posthac Vinariensibus in illis, quibus se nimium diu tenent Alsatiae vallibus. Hostes corruptis, quae circa Hohentwilam sunt, maxima ex parte in agro Wirtembergico sedem habent.

    Marchio Villaregius7 Iousio liberato Nazaretam comitatensis Burgundiae se

    681

    recepturum sperat. Castilionaeani8 et Millereiani9 militis pars junctura se videtur ad finem Cameracesium ubi Castellum nomine oppidum hostis videtur obsidere aut certe aditus eo claudere velle.

    Caeteri milites hyberna quaerunt Piccolominaeo10 jam Mosellam transgresso, ut Rheno11 etiam tramisso Bohemiam petat; sic enim fama est.

    Equitatus Gallici portio in Normanniam dimissa est ad coercendas seditiones.

    Hispanicam classem arbitror, si venti sivissent, exscensum facturam fuisse in oram Pictonicam, ubi plebs itidem in motu est. Audio ingentem vim bellici pulveris ac nitri ab Hispanis emptam in Anglia. Quid de caetero illic agatur, propius ad vos feretur ex mari, ex Caleto et Dubernia.

    Suedicorum exercituum res video bene procedere. Interest nostra, ut plene cognoscamus, quid de pace velit hostis, antequam nostra cum Gallis foedera aut exeant aut renoventur.

    Germani omnes ita dissolute res suas agunt, ut nemo futurus12 sit, qui ipsorum tantum causa in bello manere velit.

    Invitum qui servat, idem facit occidenti13.

    De electore Palatino14 vereor ne dicamus,

    Spes tua lenta venit: quod petis, alter habet15.

    Galli non exercitui tantum, sed et Brisaco serio imminent magnum momentum trahenti oppido sive ad bellum gerendum sive ad obtinendam pacem.

    Quae Angli et Dani moliuntur, inania arbitror, quia clam Suedis agunt et sine Suedis sua negotia se sperant posse efficere, mirum sane, cum nunc tot exercitus Suedi habeant tantasque Germaniae insideant partes.

    Quae jactata sunt in particularibus illis Polonorum conventibus ad universalem praeviis16, ex literis inde scriptis intellexeram. Sed sunt ista paucorum cogitata. Pars major ad regis17 gratiam et Dantiscanorum odium inclinat. Ferociorum ingeniorum impetus facile est regibus tardare ac sic eludere. Ubi nihil proficiunt, ipsi per se residunt.

    Legatum Poloniae18 hic exspectamus. Principi Casimiro19 paulo plusculum libertatis ad valetudinem servandam datur et iis, qui de domo ejus fuere, facultas hic subsistendi20, donec rex ipse aut nova ab eo jussa advenerint.

    Comes Licestrius21 de principe Ruperto22 spem pro certa habet. Aliter tamen loquuntur ministri Gallici regni. Ego opto omnia bene procedant et velim posse conferre operam utilem. Video ex illis Polonicis deliberationibus metuere

    682

    eos sibi a Turca23. Pugnatum est ad Zaram in Dalmatia inter Venetos et Turcas ex occasione abactorum pecorum. Sed pace tam solenniter facta facile ea res sanari poterit.

    Deus Excellentiam vestram cum suis omnibus bene servet.

    Excellentiae vestrae omni observantiae cultu addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 22 Octobris 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. Alf. 20/30 Octob. A.o 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 202. Gedrukt Epist., p. 574. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreekt.
    3 - De copie te Uppsala geeft ten onrechte ‘Hispani eo’.
    4 - Lodewijk XIII.
    5 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    6 - De troepen van de overleden Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Nicolas de Neufville, markies van Villeroi.
    8 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    9 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    10 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    11 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk ‘Rhenum’.
    12 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk ‘facturus’.
    13 - Horatius, Ars Poet. 467.
    14 - Karl Ludwig van de Palts.
    15 - Ovidius Her. XVII, 108.
    16 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk ‘praevisis’.
    17 - Wladislas IV (VII) van Polen.
    18 - Christophe Corvinus Gasziewski.
    19 - Jan II Kazimierz.
    20 - De copie te Uppsala heeft ‘substinendi’.
    21 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    22 - Ruprecht van de Palts. Hij bevond zich in keizerlijke gevangenschap.
    23 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]