eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4357. 1639 oktober 29. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Res nostrorum prosperas ac spes majorum2 successuum ex literis Excellentiae vestrae datis 17 Octobris3, cum gaudio cognovi. Annus qui sequitur, si quid recte judico, aut pacem communem nobis dabit, aut foedera longum bellum paritura.

    Res inter Gallos et Vinarienses4 ita confecta est, ut Brisaci ac Friburgi pars altera praesidii sit futura e Gallis manentibus, qui erant, praefectis; exercitus autem omnis jusjurandum dixerit regi5 pro libertate Germaniae ac bono sociorum. In communia arma imperium erit Longavillani6, in Vinarienses speciatim Ohmii7 nomine quatuorvirum8. Rex pecuniam, ut antehac duci9, ipsis dabit; pro ea terrarum illarum reditus percipiet. Urbes reddet corpori Germanico, ubi pax fiet. Verum et sacramentum illud et imperii summam sibi traditam ita interpretatur Longavillanus, ut scriptis huc literis praedicet et exercitum et urbes illas omnes in regis esse potestate.

    Interim elector Palatinus10 non Caritate oppido, sed Molini detinetur, honorate tamen, donec regis jussa adveniant. Detentus enim fuit non regis imperio, sed eorum, qui Lutetiae res regni curant, qui itineris hujus indicium acceperant tum

    699

    ab legato Bellevrio11 tum a praefecto Bononiae12. Mirum est latere volentes ita discessisse, ut a tribus classibus salutarentur et in appulsu ad Bononiam tormenta exploderent utque per Galliam transirent sex numero, saepe nec equis celeribus.

    Illud quoque adversum accidit, quod etiam deprehensus jam elector non eum se, qui erat, esse dixerit, et ad regem Galliae13 se ire patefacturum ipsi sua consilia; quod e praesentibus optimum fuerat.

    Bulionius14 a comite Licestrio15 conventus dixit principem jura summi principatus sibi vindicantem non debuisse in Galliam venire, nisi rege praemonito. Videtur autem mihi spes esse aliqua, si rex Britanniae16 Palatinum instruere velit necessariis viribus, posse hoc negotium ita componi, ut et regis Galliae et Palatini desideris aliquatenus satisfiat; quam ad rem si quid consulendo aut monendo potero, non deero meis partibus.

    Batavis mari illustrem obtigisse victoriam audimus. Dolet, quod Angli invitis se id factum ostenderunt submittendo Hispano militem et Batavos impetendo telis. Scio stationes tales nostri saeculi jure accenseri terris. Sed omni jure validior tutandi sui necessitas non permisit Batavis exspectare, donec illa classis de improviso suas oras aut Amasium amnem invaderet. Quae cum D. Ioachimii17 prudentia abunde regi Britanniae sit ostensura, spero ipsius aequitati satisfactum iri. Alioqui metuendum est, ne in idem tempus congruentibus duabus Anglorum offensis, a Gallo et a Batavo, Angli consilia capiant nostris rebus apertius quam antehac obstitura.

    Quae de Erlachio18 scribit Excellentia vestra vera esse intelligo. Adjicitur ipsi Ohmius, ut exemplum ejus imitatus. Et publica negotia de foedere cum Batavis et privata Excellentiae vestrae, ut bene fortunateque cedant, Deum precor. Pestilentia vereor, ne disgreget regni Suedici rectores19 ac proinde moram rebus multis afferat. De magni autem D. cancellarii20 valetudine bene spero, cum soleant saepe vivaces esse, qui talibus doloribus tentantur.

    Cum Polono21 existimo facilius posse inducias in longiora produci tempora quam pacem plenam fieri ob causas, quas adfert Excellentia vestra. Dantiscanis et ego nihil boni auguror, praesertim cum eos nullis foederibus suffultos videam et in praeviis ad generalem conventum Poloniae conventibus actum sit de examinandis Dantiscanorum privilegiis, quae haud dubie iniquos repertura sunt interpretes. Nostrum erit, si qua arte possumus, Danum22 cum Polono committere.

    Batavis vero parta haec mari victoria plusne datura sit auctoritatis an invidiae tum in Polonia tum in Dania, dubitari potest. Elector Brandenburgicus23,

    700

    quantum video, pergit se illorum consiliis tradere, quibus auctoribus in multa se mala implicuit.

    De Salza miror nos nihil intelligere, nisi hoc unum increvisse Hispanorum illic exercitum. In fossam Salzae Hispanus pervenerat, dum fluminum augmenta IV millibus, quae adhuc ex Languedocia princeps Condaeus24 exspectabat, iter tardant.

    Turca25 suorum copias auxit in Dalmatia X millibus ulturus, ut videtur, suorum caedem factam a Venetis incerta adhuc pace.

    Induciae Pedemontanae in mensem productae dicuntur.

    Apud Rhaetos Gulerus26 et qui ab eo stant cogentur imperata facere nullo apparente auxilio. Si Suediam excipias et ex parte Batavos, male ubique curantur res protestantium.

    Det Deus aequam pacem idemque, Illustrissime domine, Excellentiam vestram protegat ejusque consulta prosperet.

    Excellentiae vestrae perpetuae observantiae vinculo adstrictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 29 Octobris 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hag. 5 Nov. st. n. A.o 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 203; copie München, Bayerische Staatsbibl., Clm. 10415, 236. De copie te München vertoont enige verschillen. Gedrukt Epist., p. 575. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - De copie te München heeft abusievelijk ‘malorum’ en voegt bovendien na ‘successuum’ nog de woorden ‘apud hostes’ toe.
    3 - Ontbreekt.
    4 - De troepen van Bernhard, hertog van Saksen-Weimar, overleden 18 juli 1639.
    5 - Lodewijk XIII.
    6 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    7 - Johann Bernhard von Oehm.
    8 - Johann Ludwig von Erlach, Wilhelm Otto von Nassau, Johann Bernhard von Oehm en Rheinhold von Rosen.
    9 - Dit woord ontbreekt in de copie te München.
    10 - Karl Ludwig van de Palts.
    11 - Pomponne de Bellièvre, Frans ambassadeur te Londen.
    12 - Antoine d'Aumont et de Roche-Baron, sieur de Villequier.
    13 - Lodewijk XIII.
    14 - Claude de Bullion, sieur de Bonelles, surintendant des finances.
    15 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    16 - Karel I.
    17 - Albert Joachimi, heer van Hoedekenskerke, Staats gezant in Engeland.
    18 - Johann Ludwig von Erlach.
    19 - Voor hun namen zie men no. 3930, p. 32 n. 9.
    20 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    21 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    22 - Christiaan IV.
    23 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    24 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    25 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    26 - Johann-Peter Guler von Weinegg.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]