eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4366. 1639 november 5. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Gratias habeo pro longa dissertatione in literis 24 Octobris2.
    Multae
    illae copiae in D. Bannerium3 ingruentes quiescentibus Hassis et Italia timendum sane, ne nostrorum successus multum sufflaminent.

    Gallicum praesidium nondum in Brisacum introductum est, quod pecuniae

    714

    adhuc aliquid desideraretur. Aiunt Galli se cum Vinariensibus ire Spiram et ei vicina versus decliviore jam anno quam ut ad obsidiones magna spes sit. Quare quid acturi sint, non satis video.

    Ad Hohentwilum aliquae sunt etiamnunc hostium copiae. Pars eorum aliqua dicitur se conjunctura cum Piccolominaeo4, bona Gallis materia praelia quaerentibus.

    Cardinalis5 factum principis electoris Palatini6, quod rege7 inconsulto tali cum proposito in Galliam venit ignotusque transire voluit, plurimum improbat. Scripsit ad eum et ad regem elector Palatinus literas, quae laudantur, ex arce Molini. Paratur tamen ei locus in arce Silvae Vicennensis supra principem Casimirum8, a quo malo quamprimum ut liberetur, in regis Angliae9 potissimum erit manu. Nam quod Angli sperant Vinariensem exercitum ostensurum graves animi motus super hoc facto, vereor, ne inane sit tantis jam experimentis cognito, quantum apud illos pecunia valeat. Praeterea domesticis Palatini, qui in hac urbe sunt, vetantur et equi dari et pecuniae. Si pridem Anglia ad foedus aequum venisset cum Suedia Galliaque, non modo vitatum fuisset hoc in domo Palatina tam diu infelice novum vulnus, sed, quantum conjectura datur assequi, jam princeps ille in partem terrarum suarum esset repositus aut habuisset de Bavaro10 ultionem. Sed nunc quoque sero quam nunquam sapere praestat.

    Wilhelmum Vinariensem11 arbitror privatarum rerum haereditate creta contentum fore. Galliae cum exercitu pacta non eduntur, sed et exercitus et urbium se dominos praedicant Galli.

    Cum landgravia12 utinam in Suedia bene confiat negotium. Multum enim in eo hoc tempore momenti vertitur.

    Dicuntur Scoti bona episcoporum, quae fuerant in Scotia, offerre duci Eboracensi13; quae liberalitas neque regi puto neque Angliae episcopis placitura est. Aliquid est arma esse posita, sed timendum est, ne nimia libertatis cupido et regis laesa auctoritas aliquando in gravius malum erumpant.

    Magnum est quod mari sibi decus pepererunt Batavi. Factum eorum ab Anglis improbatum et arces et classis Anglica jactis telis ostenderunt. Verum commode evenit, quod Hispani acceptam cladem Anglis imputant non tradito in tempore, quem Hispani emerant, bellico pulvere. Solent tam praeclari successus victoribus invidiam parere; quod ne Batavi, sentiant apud Anglos, Polonos, Danos praemetuo.

    Foedus, quod Batavi cum Suedis cupere videntur, refert ad commercia pertineat an etiam ad prolatandum bellum. Est enim illud hoc facilius, quamdiu con-

    715

    stitutum non est, an cum Gallis Suedi renovare foedus debeant. De legato Polonico14 quod facere constituit Excellentia vestra, multum probo.

    Protestantium in Rhaetia consilia a contraria factione opprimuntur et cuncta ibi cedunt pecuniae Hispanicae.

    Legatus Gallicus15 Constantinopolim jam advenit. Non omittet, puto, si poterit, Austriacis negotium facessere.

    Parantur copiae ad eximendum periculo Casale; difficile est iter. Pontifex16 novas pactiones molitur.

    De Salza quid futurum sit, in magna sumus exspectatione. Nam princeps Condaeus17 cum viginti peditum, sex equitum millibus, machinis sexdecim parat auxilium ejusque rei significationes per ignes dedit obsessis, qui de fossa hostem felici eruptione dicuntur depulisse. In bona spe sunt Galli. Ego rem incertam judico valido, qui ibi est, Hispanorum exercitu et castris mediocriter munitis. Etiam lunatum opus quoddam urbi tuendae praejacens ab Hispanis captum intelligimus.

    Deus cuncta in bonum vertat Excellentiaeque vestrae adsit semper favens.

    Excellentiae vestrae perpetua observantia addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5 Novembris 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato Apud Praepot, Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R.A.o 1639 Hagae Comitis 2/12 IXbris.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 204. Gedrukt Epist., p. 577. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreekt.
    3 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    4 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    5 - Richelieu.
    6 - Karl Ludwig van de Palts.
    7 - Lodewijk XIII.
    8 - Jan II Kazimierz.
    9 - Karel I.
    10 - Maximiliaan I van Beieren.
    11 - Wilhelm, hertog van Saksen-Weimar.
    12 - Amalie Elisabeth van Hanau, landgravin-regentes van Hessen-Kassel.
    13 - James Stuart, hertog van York, de latere koning Jacobus II.
    14 - Christophe Corvinus Gasziewski.
    15 - Jean de la Haye, seigneur de Ventelay et de la Bouselle. Hij was op 20 oktober 1639 in Konstantinopel aangekomen.
    16 - Urbanus VIII.
    17 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]