eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4370. 1639 november 6. Van J. de Groot1.

    Salve fili, cum omnibus istic amicis ab nobis nostrisque
    hic omnibus.

    Venit huc ad nos filius tuus natu omnium tuorum liberorum minimus2 mihique ille qui nulli caeterorum cedat. Cum gaudio maximo illum sospitem atque incolumem excepimus, et quamvis ad Banirium3 ire constituerat, antequam tamen profectionem suam instituat, te etiamnum an de re consulendum et amplius deliberandum censuimus.

    Etenim bellum illud, quod in Germania superiore hactenus gestum est atque etiamnum geritur, vere minime bellum sed crudele atque omnino inhumanum est. Ipsemet fatetur optimum maximumque omnium, qui illic nunc sunt atque ab aliquot annis fuerunt, ducum Bernardum Vimerensem4 suos non potuisse compescere, cum regulas omnes humanitatis foeda crudelitate excederant.

    Ideoque cogitavimus an non hic apud generosissimum D. Brederodium5 potius constituendus esset; de cuius favore in eum et nos nostrosque nullus dubito.

    Hoc te monitum volui, antequam periculosam alteram profectionem instituat. Sed nec uxori hoc tuae communicavi, cum haud dubitem hoc ipsi melius placiturum quam a[l]terum, dum metuit, ne

    Incidat in Scyllam cupiens vitare Charybdim6.

    Deus Optimus Maximus tibi nobisque omnibus sit propitius ac clemens.

    Tuus tibi benevolentissimus pater
    Jan de Groot.

    Raptim Hagae Co[m]itatensi, postridie Nonas Novembr. MD[C]XXXIX.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 15 Nov.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 23.
    2 - Diederik de Groot.
    3 - De Zweeds veldmaarschalk Johan Gustavsson. Banér.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar, gestorven op 18 juli 1639.
    5 - Johan Wolfert, graaf van Brederode (1599-1655).
    6 - Vgl. Gautier de Lille Alexandreis V, 301: Incidis in Scyllam cupiens vitare Charybdin.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]