eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    772

    4406. 1639 november 26. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Tres Palatini fratres2 electorem3 viderunt, sed locuti ei non sunt sine arbitris. Horum trium Mauritius princeps in Bataviam it Bannerii4, ut mihi dixit, castra petiturus. Ita Galliam metu liberat suspectus et ipse, ne se ad Vinariensem exercitum transferret rebus ibi Gallorum nondum, quantum vellent, stabilitis; multis enim militum displicet externa haec potestas et pontificii ducis5 imperium, ita ut jam mille eorum dicantur ad caesarianos transiisse, planeque timendum est, ne exercitus ille paulatim diffluat, pars autem Gallorum cohortibus ac turmis misceatur.

    Electori cum custodibus ambulare nonnunquam conceditur; ego me quietum teneo videns et Gallos laetos tantis pignoribus moram facile pati et ab Anglis nihil proponi, quod spem faciat ad res mitigandas. Si rex Angliae6 alium exercitum velit dare electori aut tantum contribuere ad augendum alendumque exercitum Hassicum, ut id imperium adipisci possit elector, eam credo ad recuperandam captivo libertatem viam fore facillimam.

    Harcurtius7 cum multum militis Casali ac vicinis in locis reliquisset, inde rediens in oppido Quieres circumsessus ab hostibus non sine suo suorumque periculo scribitur.

    De mareschalli Hornii8 negotio nihil mihi respondent Galli.

    Timeri posset, ne Anglus Hispano9 se conjungeret arctius, nisi retineret eum metus a Scotis male parentibus, quorum in parlamento acta, invitus quanquam, probavit tamen, neque difficile foret Gallis ac Batavis ignem illum admotis flabellis accendere.

    Eodem tempore cum aula romana controversia incidit et Gallis et Hispanis. Gallici legati10 domesticus nobilis11, quod quosdam familiares suos vi defendisset, ne a Romanorum magistratuum ministris caperentur, ab iisdem ministris in via quadam occisus est. In Portugallia autem interdictum fuit omnibus, ne panem, obsonium, vinum deferrent ad vicenuntium12, ideo quod is contra regis13 voluntatem excommunicationis telo ad res suas promovendas uti coepisset. Gallica controversia ad transactionem spectat aliquam promisitque pontifex14 inter cardinales novos futurum Mazarinum15, qui in Gallia antehac nuntius cardinalis Riceliaci summum favorem emeruit.

    773

    Fama est arces Germesheim et Didesheim a Longavillano captas irique adversus Neustadium et Landaviam.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, regni Sublimitatisque tuae rebus faveat.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 16/26 Novembris 1639.

    Speraveram per D. Mullerum16 intellecturum me placita Sublimitatis tuae super rebus meis, non dicam privatis, quando in illis et publica regni dignitas vertitur. Nunc illo mortuo cogor iterum aures Sublimitatis tuae pulsare, ut et in praesens damno et in futurum metu lever.

    Salza honestis pactis dedita est, commercia autem cum externis omnibus, etiam hostibus restituta, unde pacem plebs sperat.

    Postremis literis nuntiabantur Hatzfeldius17 et Piccolominius18 esse ad Norimbergam, Koningsmarckius19 misisse de suis, qui arcem Mansfeldiam hostium obsidioni eximerent. Glenius20 hibernaturus in Suevia.

    Galli classem reparant in annum venientem; multum frumenti colligunt Meti; ex permissu commercii sperant ad subditos regis venturos XL milliones florenorum intra semestre spatium; minuto aureorum nummorum pretio de argenteorum nova aestimatione deliberant et de vetando vestium ornatu ex auro argentove.

    Habere scribitur Piccolominius II millia equitum peditum IV.

    De Feuquerio21 liberando contra Enckefortium22 hic agitur.

    Quaedam Normanniae oppida milites excludunt poenae metu. Jainvillius23, Guisii ducis24 filius et haeres futurus si vixisset, obiit Florentiae.

    Rumor hic quidem est de Longavillano non bonus, sed necdum certus. Galli capto Neustadio Landaviam ab eo obsideri aiunt, hostem venire obsessis auxilio.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 581; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 668.
    2 - Moritz, Eduard en Philipp van de Palts.
    3 - Karl Ludwig van de Palts.
    4 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    5 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    6 - Karel I.
    7 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    8 - De Zweedse veldmaarschalk Gustav Karlsson Horn.
    9 - Philips IV.
    10 - François-Annibal, markies van Coeuvres, hertog van Estrées.
    11 - Charles de Rouvray.
    12 - Allessandro Castracani.
    13 - Philips IV.
    14 - Urbanus VIII.
    15 - Jules Mazarin -Giulio Mazarini-.
    16 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris. Hij was eind oktober, begin november in Hamburg overleden.
    17 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen, keizerlijk bevelhebber.
    18 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi, keizerlijk bevelhebber.
    19 - Hans Christoph, graaf van Königsmarck, Zweeds bevelhebber.
    20 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen, keizerlijk bevelhebber.
    21 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    22 - Adriaen von Enkefort.
    23 - François de Lorraine, prins van Joinville, gestorven op 7 november.
    24 - Charles de Lorraine, hertog van Guise (1571-1640).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]