eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4411. 1639 december 1. Van G.J. Vossius1.

    Illustri domino Hugoni Grotio Gerardus Joannes Vossius S.P.D.

     

    Illustris domine,

    Qui hasce literas defert, est Joannes-Christianus Volhart2 Jenensis, filius Christiani Volhart, syndici Jenensis, nepos Joannis Volhart, electori Saxonico, redituum et sacrorum scriniorum secretarii. Mater ei Anna Schroeteriana, filia Ioannis Frederici Schroeteri3, comitis Palatini caesarei, philosophiae, medicinae, et juris utriusque doctoris et apud Jenenses professoris publici, neptis vero Joannis Schroeteri4, comitis Palatini caesarei, archiatri olim Maximiliani II imperatoris5 posteaque ex Austria ab Joanne-Frederico I6, electore Saxonico, vocati Jenam: qui et ab Ferdinando I7 imperatore sibi et posteris nobilitatis insignia est consecutus scholaeque Jenensi academiae nomen ac privilegia est adeptus, primusque eius rector academiae ac perpetuus fuit. Soror germana hujus Annae Schroeterae, matertera juvenis, de quo sermo, nupta est Petro Kirstenio8 medicinae in Upsaliensi Suecorum academia professori, a quo et Arabicam esse Grammaticam in lucem9 editam scire te arbitror. Ipse Joannes-Christianus Volhart scholae classicae spatia emensus praecipue scientiae naturali et medicinae operam dedit idque in academia Lipsiensi, Jenensi, Wittebergensi et Leydensi. Cum Galeno10 autem junxit Chymiae studium, uti videre est e thesibus triplicis disputationis in academia Jenensi ab eo habitis.

    781

    Hic a principibus Wimariensibus11 literas acceperat ad ducem Bernardum P.M.12, cui commendabatur hoc fine, ut eo medico uteretur exercitus. Jamque in viam se dederat, cum intelligit de tristissimo decessu ducis. Nob. et amplissimus urbis hujus syndicus Guil. Borelius13 eum in legatione sua ad rempublicam Bremensem et serenissimum Daniae regem14 comitem adsumpsit, partim ut medicum, partim ut secretarium, cujus praecipue opera in Germanicis latine reddendis uteretur. Circiter annus est, quod novi semperque se vita et moribus probavit et hac parte etiam apud me laudarunt qui in Germaniae eum academiis ac Leydensi etiam novere.

    Nunc is, de quo tam multa dixi, Gallias cogitat, quia rebus in dulcissima patria turbatis novercam ibi fortunam extimescit ignarus interea, quid futurum sit alibi terrarum. Sed scis, quod senes etiam esse debent, hoc aetatis beneficio semper esse juvenes, nimirum εὐελπίδας. Et illic igitur fortunam tentaturus literas accepit ab syndico Borelio ad illustrem legatum foederatae Belgicae Dominum de Lier15, et alteras a me ad te, excellentissime domine. Quaeso, si consilio vel auxilio juvare possis, ne desis. Scio in Germaniae hoc statu non omnia te magis in solo peregrino posse utcumque tam illustri sis loco constitutus quam minutum me hominem in tua ac quasi mea etiam patria inter tot notos. Sed confido: facies quod possis.

    Amstelodami A.o MDCXXXIX. Kal. Decembr. St. Greg.

    Adres: Perillustri et incomparabili Hugoni Grotio, Reginae et regni Suecici ad christianissimum Regem legato ordinario Lutetiam Parisiorum.

    In dorso schreef Grotius: 1 Dec. 1639 Vossius.

    En boven aan de brief: Rec. 28 Jan.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, UB., coll. Pap. 2 Eigenh. oorspr. Niet ondertek. Gedrukt Vossii Epist., p. 379; onvolledig.
    2 - Johann Christian Volhard werd op 12 mei 1639 te Leiden ingeschreven als student in de medicijnen.
    3 - Johann Friedrich Schröter (1559-1625).
    4 - Johann Schröter (1513-1593). Hij werd in 1579 in de adelstand verheven.
    5 - Keizer Maximiliaan II (1527-1576).
    6 - Johann Friedrich II (1529-1595), keurvorst in 1554, verbannen in 1566, gevangen gezet in 1567.
    7 - Ferdinand I (1503-1564).
    8 - Petrus Kirstenius (1577-1640), geneesheer en arabist. In 1603 trouwde hij met Barbara Schröter.
    9 - Het eerste deel (Orthographia et prosodia arabica) verscheen in 1608 te Breslau, gevolgd in 1610 door lib. II (Etymologia arabica) en in hetzelfde jaar door lib. III (Syntaxis arabica).
    10 - Toespeling op de studie van de medicijnen. Claudius Galenus, romeins geneesheer.
    11 - Wilhelm, Albrecht en Ernst, hertogen van Saksen-Weimar.
    12 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar, op 18 juli 1639 overleden.
    13 - Willem Boreel, pensionaris van Amsterdam.
    14 - Christiaan IV.
    15 - Willem van Liere, heer van Oosterwijk, Staats gezant in Parijs.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]