eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4421. 1639 december 10. Aan I. Jasky1.

    Nobilissime domine,

    Si quam bene ego volo liberis civitatibus tam bene res eis procederent, etiam vestrae civitatis res loco essent non paulo meliore. Quare et2 quod literae Nobilitatis vestrae datae 10 Novembris3 significant spes vobis bonas ostendi e futuris conventibus4, de eo non mediocriter gaudeo.

    Classis Hispanicae consilia non arbitror in mare Balticum fuisse directa, sed in Batavorum insulas orasque maritimas et in Amisiam amnem, sed si prima successissent, haud dubie erant pro occasione longius ausuri. Quare habent, quod sibi de navali victoria5 omnium, quae Batavis obtigerunt, illustrissima gratulentur, quotquot sunt, qui Austriacam magnitudinem accisam quam auctam conspicere malunt. Caeterum ingens hoc decus plusne in Anglia, Polonia et Dania auctoritatis allaturum sit Batavis an invidiae, adhuc inter incerta habeo. Polonus certe legatus6 quas literas7 ad Batavorum rectores tulit, adeo non ad eorum gustum fuere, ut audientia ei non sit data; unde intelligere facile potestis Batavorum gratiam apud Polonos haud tantam esse, ut multum vestris rebus opitulari queat, nisi ab ipsorum armis nunc cummaxime felicibus metus accedat8.

    Baltici maris possessio multos inveniet certatores. Suedis sua littora curae sunt9. Legatum autem Polonum non arbitror huc venturum fuisse, nisi conficiendi, propter quod mittitur, negotii bona hinc spes esset data.

    Miror audaciam jesuiticae juventutis, Vilnae maxime. Ea res apud bonos odium grave conciliabit societati, cujus saecularis periodus nuper admodum Romae celebrata est ingentibus legatorum tam Galliae10 quam Hispaniae11 pro

    799

    ea studiis gaudiique significationibus. Si qua super hoc facto judicia aut decreta fient, non ingratum erit ea cognoscere.

    Annus, qui imminet, multos nobis de pace sermones pariet, quos utinam res aequis legibus sequatur.

    Tuae Nobilitati ad omnia officia paratissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 10 Decembris 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 583; Grotii Epist. ad Iaski, p. 54. Antw. op no. 4376; beantw. dd. 20 januari 1640 (dl. XI). Israël Köhne, genaamd von Jaski, was een invloedrijk burger in Danzig.
    2 - De woorden ‘Si ... Quare et’ ontbreken in de uitgave der Grotii Epist. ad Iaski.
    3 - No. 4376.
    4 - Het woord ‘conventibus’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    5 - De overwinning van de Staatse vloot onder Maerten Harpertsz. Tromp op de Spaanse armada bij Duins.
    6 - Christophe Corvinus Gasziewski.
    7 - De uitgave der Grotii Epist. ad Iaski heeft ‘suas literas ... tulit, quae ...’.
    8 - De woorden ‘unde...accedat’ ontbreken in de uitgave der Grotii Epist. ad Iaski.
    9 - De uitgave der Grotii Epist. ad Iaski geeft ‘erunt’.
    10 - François-Annibal, markies van Coeuvres, hertog van Estrées.
    11 - Manuel de Moura y Corte Real, markies van Castel Rodrigo.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]