Nobilis et magnifice domine legate, amice observande,
Significavit mihi lator praesentium Melchior Junge2 caepisse se consilium circa profectionem suam Parisios explorandi ibidem gnarum artis vitreae virum eumque illinc huc in regnum transferendi, ut eius opera et dexteritate omnis generis vitra in patriae nostrae usum conficiantur. Ideoque humiliter me requisivit, ut has commendatitias meas ad Mag.am tuam ipsi impartirer, existimans multum adiumenti huic conatui suo inde obventurum.
34
Quamobrem, cum e re patriae nostrae esse videatur, si hoc institutum eius in effectum deduceretur, oro Mag.am tuam, ut, quantum in se est, id promovere et nominatum Junge interventu authoritatis suae adiuvare velit, quo idoneum huic rei virum possit adipisci.
Quo facto, sicuti Mag.a tua eum sibi summopere est obstrictura, ita ego pro singulari officio reputabo, cum intellexero has literas meas ipsi usui et adiumento fuisse.
Hisce Mag.am tuam divinae protectioni commendo.
Magnificentiae tuae amicissimus
Axelius Oxenstierna mp.
Datum Stocholmiae, die 5. Ianuarii anno 1641.
Adres: Sacrae regiae M.tis Sueciae apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, nobili et magnifico domino Hugoni Grotio, amico observando.
In dorso schreef Grotius: 5 Ianuarii 1641 cancellarius.