Nobilissime domine,
De restituenda christianorum unitate eveniet quod Deo visum fuerit. Certe et precibus
285
et laboribus ad rem tam pulchram tendere, ut successus non adsit, habet in se oblectamenti aliquid. Cum de pyxide Pandorae bona evolarunt, spes mansit in fundo, magnum miserae mortalitati solatium. Ego, ut nunc sunt tempora, felicem putarem Europam, si saltem a bellis acquiesceret. Nunc ab ecclesiae pace tam longe absumus, ut ipsa etiam imperiorum pax nos fugiat. Tot venena occultare creditur illud, quod Ratisbonae miscetur oblivionis poculum. Interim nova regna nascuntur. Gallia se tum imperii Germanici, tum Hispaniae laciniis ornat. Electori Brandeburgico non video, qua iuris specie praescribi possint leges novae. Catalani sperare quidem illud possunt: mitissima sors est Regnorum sub rege novo.2Sed plerunque evenit illud, quod in Phaedri est apologo:
In principatu commutando, saepius Nil praeter domini nomen mutant pauperes.3Portugalli in Suediam usque mittent4 ad quaerenda federa. Ego novi regis iuri, quod tanto consensu gentis illius tres ordines agnovere, nihil opponam. Sed si eius causa cum caeteris miscetur, video bellum fore immortale.
Ergo pro pace quidem Deum precari non desinam, sed si minus quod volo ceciderit, Dei iudicia submisse venerabor. Idem Deus Nob. vestram cum omnibus suis incolumem florentemque conservet.
Nob.i vestrae ad omnia obsequia paratissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XII Maii MDCXLII [sic].
Adres: A monsieur monsieur Jasky gentilhomme, à Dantzig.