Lectori salutem et officia cum debita honoris et reverentiae praefatione.
Bonam mentem, bonam fidem, bonam denique famam imprecabantur olim gentiles, si cuique vel maxime favebant rationibus. Enimvero licet primum illud reliquorum sit fundamentum, quia tamen quod intus latet oculi nostri hebescentes non possunt perspicere, caetera quoque simul exprimebant. Non est autem, ut hanc bonorum trigam exhibitori praesentium, literato et modesto viro iuveni domino Davidi Preislingero Palatino, demum imprecer. Praeterquam enim quod mentem optimam ab optimo domino patre, sibi cognomine viro, nobili amplissimo et consultissimo iurisconsulto eximio et in republica Norica consiliario meritissimo,2 habet ingeneratam, ipsemet ex omni parte eandem humanioris literaturae et elegantioris virtutis cultu adeo firmare et solidare studuit, ut multis non modo in hoc industriae curriculo palmam fecerit dubiam, sed et plerisque penitus praeripuerit. Unde et merito omnium bonorum tulit punctum,3 ad quos quidem famae et fidei huius notitia pervenire potuit. Quorum e numero cum me vel inprimis profiteri possim, quippe in cuius familia ille per biennium vixit et totidem annis mihi a secretis fuit, voluissem optimos optimi adolescentis conatus ulterius provehere, si in luco et fundo meo res ista fuisset, aut potius nisi desiderium exteras regiones visitandi et in illustrium virorum gratiam se insinuandi ipsum aliorsum res et rationes suas dirigere ius-
746
sisset. Quare non immerito manumisi eum, qui industria et virtute meum amorem et seriam commendationem meruit. Non despero autem, quin et alibi reperiat qui et voluntate et facultate iuvandi quod mihi deest suppleant.Tu, quisquis haec legis, spem meam ne frustrare et quod potes da manum auxiliarem per ardua musarum eunti, et dignum tua liberalitate hominem iuva, promove, tibique a me certo promitte, si quae data fuerit occasio, similiter hoc et omne militatum iri bellum.4 Ita vive et vale.
Enno Wilhelmus, liber baro ab In- et Kniphausen.
Dabam Hamburgi, 18 die Iulii anni huius MDCXLI.