625
Magnifice et generose domine legate, amice observande,
Quandoquidem S.R. Maiestas, domina nostra clementissima, ad pacis tractatum brevi, ut sperat, cum caesare instituendum me ut et S.M.tis regnique sui senatorem, illustrem Dn. Thuronem Bielke,2 liberum baronem in Salstad, et S.M.tis aulae cancellarium et legatum Hamburgi residentem, magnificum et generosum Dn. Johannem Salvium, haereditarium in Offersby, dignata est commissarios constituere, ego autem manente Dn. Thurone Bielke adhuc paululum in patria, nunc divina auxiliante gratia 24 Octobris feliciter Stralsundam adpuli praestolaturus hic in Pomerania, dum de praeliminaribus ipsius tractatus inter S.R. M.tis legatum Salvium et caesarianos aliosque quorum interest plene fuerit transactum. Interim vero, dum in hac provincia expecto maturationem negotii principalis, opus mihi est communicatione et notitia eorum, quae in Gallia et illi vicinis locis geruntur. Proinde Dominationem vestram requirendam censui, ut pro eo, quo communem caussam prosequitur affectu et S.R. M.ti devinctu[s] est obsequio, velit in publicae rei commoda solitam suam perspectamque dexteritatem conferre et posthac cum ordinariis veredariis et, quoties dabitur occasio, de statu rerum in Gallia adiacentiumque regionum conditione consiliisque et aliis, quae ibi agitantur et publicae caussae interesse iudicaverit, ad me perscribere. Quare, quemadmodum S.R. M.tis voluntati D. vestra p[r]ona fuerit, ita observantiam eius et studium debito modo commendare non desistam. Quibus D.v. divinae tutelae amice commendo.
Magf.cae Dom.is v.rae ad amica officia paratus
Johannes Oxenstern.
Dabantur Stralsundae, die 5 Novembris a.o 1641.
In dorso staat met andere hand: Die 5 Novembris anno 1641, ad dominum Hugonem Grotium. 4., Joh. Oxenst.