Vir eximie,
Bene procedat valetudo generosi domini Skyttii,2 qui mihi literas a Praestantia tua et quidem tam uberes attulit. Nihil est quod non ei debeam et Suedo et nobili et amico veteri; et tamen si quid ad haec adduci potest, efficiam ut videat magnum apud me pondus habere qui abs te veniunt. Filiumne vero etiam tuum3 mihi commendandum censes, primum Vossium Vossii filium, deinde eius ingenii, eius eruditionis, eius modestiae, ob quae cuivis etiam ante ignoto carus esse debeat? Summa mea cum voluptate vidi, qua amicitia se mutuo complectantur ille et Gronovius,4 par lectissimum, qui nunc itinera inter se commutant, hic ex Italia in Batavos, tuus e Batavis in Italiam.
Nostra quod attinet, non tantum Annotata nostra, sed et tres libelli et Appendix5 in duos homines αὐθαδεστάτους6 multis hic placent. Rogo, ut te adiuvante editio, si qua sequatur,7 melior esse possit; nemo enim est, a quo putem me8 firmiora auxilia posse consequi.
641
Mitto tibi exemplum eorum, quae Cassandri vestigia secuti pacis ecclesiasticae studio annotavimus.9 Sorbonici complures gratias mihi egerunt et ex reformatis doctissimi Codurrus et Iustellus et Mileterius.10 Non dicam eis omnibus ista probari, ne te cogere videar, ut eorum iudicio subscribas. Certe dedi opusculum hoc publico eadem mente, qua sua scripsit Cassander. Furiosis illis declamatoribus noli, quaeso, me purgare, ne laterem laves.11 Quin male mihi velint homines factiosi, non dubito. Ego Deo favente operam dabo, sive hic sim sive alibi, ne nocere mihi possint.
Adversa tua partim novi, partim coniectura assequor, ad quae toleranda magnum tibi esse animum ex animo gaudeo. Utque id perpetuum sit ac crescat etiam, Deum precor atque ita fore confido:
Fortem facit vicina libertas senem.12Exspectabimus tua de Idololatria.13 Περὶ προσφωνήσεως14 nihil potuit melius. In cleri Anglicani nomine inest τῇ δυνάμει is,15 cuius vices dolemus et cui mente id opus voveras, quem faxit Deus, ut aliquando audiamus in loco esse meliore:
Οὐ γὰρ μήνας ἄγων ἐκάμ᾽ οὐρανὸς οὐδ᾽ ἐνιαυτούς.16Multum eum bonis omnibus hoc commendat, quod qui inimici ei sunt, inimici sunt episcopatui et quod sequi rex Iacobus saepe praedixerat regi. Sumus hic aliquammulti, qui nulla honoris aut commodi spe, sola misericordia ducti, lacerati orbis christiani remedia circumspicimus, quibus quod ades tuis ad Deum precibus magna est gratia, sed et consilio potes si quis hominum.
Vertuntur Biblia regis iussu in sermonem Gallicum ad usum populi.17 In ecclesiis nonnullis huius urbis psalmi, oratio Dominica, symbolum, Decalogus canuntur Gallice. Homiliae omnes quae fiunt, ad mores emendandos, non ad ventilandas controversias pertinent. Episcopi eliguntur pii et eruditi. Non est quidem in his tota quam optamus emendatio, est tamen, cur ex istis seminibus bonam segetem speremus.
Erasmi natalem18 non miror abs te homine Erasmo simillimo celebratum tecumque opto, ut multi sint, qui illud placidissimum ingenium imitari malint quam Borboritas et durae frontis Frontones.19
Vale, vir praestantissime.
Tui celeberrimi nominis studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XXIII Novembris MDCXLI.