eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5529. 1641 december 30. Van P. de Groot.1

    Venerande parens,

    Dum tuis ad Evangelia annotatis2 iisque praecipue inhaereo, quae ut saluberrima semper, ita et hoc maxime tempore idonea vitam simul et immensam in ea Servatoris nostri benignitatem et misericordiam continent, non possum non aliquid de tua etiam formata ad exemplum tam grande clementia in desperata licet causa mea3 sperare.

    Ignoscas mihi, oro, si semper ad eam revertar materiam, qua totus animus abundat, neque iis te precibus detineri dedigneris, quibus ipsum quotidie Deum compello.

    Quam necessaria inter homines quotitianis infirmitatibus obstrictos ea sit virtus, de qua loquor, ex tuis potissimum didicisse me scriptis profiteor. Eam nunc a te postulo ab homine homo, a patre filius. Hic movebunt te exempla tot regum caesarumque, qui vel hoc solo nomine aeternitatem famae suae meruere, maxime tua ipsius, quae tam abunde in inimicorum tuorum liberos ostendisti, ut inde tibi nomen non minus quam a doctrina apud remotissimas gentes venerit; illic, ut Davidis viri supra hominem factum taceam, illius Caroli Magni lenitate

    701

    in simili materia excitaberis. Neque tamen extra virtutem procedere aut infirmitati te tradere cupio. Sunt et rationes, ex quibus cognoscas non esse tam perditum me quam forte tibi persuasisti hactenus. Honestus est, qui me huc deduxit, amor neque mihi neque vobis dedecori futurus. Si tamen quidquam in eo peccatum, quod non diffiteor, ignosce, precor, ob causam per se favorabilem, ignosce propter immensos dolores, quos iam per annum ob eam causam sustinui, ignosce propter te ipsum, ut, postquam tandiu ostendisti potentiam tuam, ostendas nunc et clementiam, ignosce denique prop[t]er Deum Opt. Max. et Servatorem nostrum Iesum Christum, qui eam nobis virtutem adeo commendavit, ut pari gratia eam se repensurum promiserit.

    Eum precor, parens optime, ut omnibus tuis conatibus benedicat.

    Tibi obedientissimus filius
    P. Grotius.

    Hagae Com., 30 Dec.ris 1641.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Ian. 1642.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 26, 48.
    2 - BG no. 1135.
    3 - Zie over Pieters vrijage supra no. 5245.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]