eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5596. 1642 februari 8. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Et rex et cardinalis satis recte valent2 et in itinere sunt a Fontebellaqueo Lugdunum. Inde quo ituri sint latet et praemissi in diversas partes metatores omnes coniecturas turbant. Misere ad regem Colmarienses conquestum, quod reditus urbis praesidii praefectus contra pacta civitati eripit; ab Argentoratensibus vero, quod spoliati sint a Tabernensibus militibus ii, qui ab ea civitate cum equis aliisque muneribus missi fuerant ad placandum ducem Carolum3 civitati infensum.

    Quae hic eduntur de Hibernicis motibus, ea video favere Hibernis et bellum ibi longum portendere. Pecunia externa foveri Hibernos constat, unde ea veniat, non aeque. Et in Anglia testatio ab episcopis interposita, ut pro irrito habeatur quod in parlamento fiet ipsorum non auditis sententiis, speciem habere iuris videtur. Sed dum Hiberni bellant, Scoti sibi metuunt, Angli inter se dissident, non mirum est, si parum efficax est ea, quae fit a Britanniae rege tot malis distracto Palatini negotii commendatio. Stellae illius cursus4 multis nebulis obseptos difficile est assequi et multas habet παϱαλλάξεις.

    De victoria Guebriani ingens in hac aula fuit gaudium. Sed Goslariensia ista colloquia non desinunt esse suspecta. Nec abest metus ne Suedi pacem mediocriter bonam bello praeferant. De Lamboio et aliis bello captis agendum cum Hassis erit, qui in isto bello partem imperii

    82

    habent. Rebus sic euntibus episcopo Coloniensi facile oboriturum belli taedium credibile est.5 Idem de imperatore exspectari poterit, si Torstensonius cum Stalhansio in Bohemiam penetret. Et dux Carolus et Bavarici dicuntur ire ut se iungant Hatzveldio.

    In Portugallia non miror parum gratiosos esse Batavos, qui tam bene norunt in turbido piscari. Etiam in Brasilia, postquam ibi cognita fuit Batavorum stipulatio induciarum effectum in longam diem suspendens, resumta sunt contra eos a Portugallis arma. Sed forte coniunctio virium contra Americanam classem haec dissidia sedabit. Id certe hic optatur. Galliam ad pacem ituram rege et cardinali viventibus vix arbit[r]or. Si alteri eorum humanitus quid eveniret, ingens fieret rerum conversio.

    Nobilissimo filio6 illustris Dominationis vestrae opto reditum felicem cum bonis nuntiis maneoque,

    Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
    H. Grotius.

    Lutetiae, 8 Februarii 1642.

     

    Marchio Badensis, quantum audio, ius suum in Brisgoiam cessit regi. Argilleria manet obsessa a Gallis. Hispanis non successit conatus in Bubium, quod est in tractu Montiferrati. Etiam Tropeae in regno Neapolitano seditio fuit. Principes Sabaudi LXXX florenorum millia ab Hispano accepere. Vidua Sabaudica putatur ad regem ventura Lugdunum, ubi rex mille paria mularum retineri iussit. Habet rex secum sceptrum et coronam ad aliquid solenne, forte in Catalania peragendum. Equitatus, qui Hohentwilae subvenit, cum pedite aliquo bellum rursus infert comitatui Burgundiae. Cardinali[s] Mazarinus it Monasterium versus. Guebriano supplementum promittitur duorum millium. Scriba archiepiscopi Burdegalensis in carcerem datus est. Guisii bona matri concessa. Dicitur Melos mandata habere mittendi IX millia militum ex Belgica in Hispaniam.

    Adres (volgens de uitgave der Epist): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.

    Bovenaan de brief in de copie te Den Haag: D. Camerario.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 6/16 Febr. 1642.

    Notes



    1 - Tekst naar Epist., p. 703 no. 1553. Ook afschriften in copieboek Den Haag, ARA, Eerste afd., coll. Hugo de Groot, aanw. 1911 XXIII no. 3, p. 20 (met weglating van het postscriptum), in copieboek Stockholm, RA, Avskriftssaml. vol. 70, p. 319-320, in copieboek Linköping, Stifts- och Landsbiblioteket, Br. 23,275, en voorts in copieboek Uppsala, UB, E 388a, 318.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrieven dd. 8 februari 1642 (nos. 5594 en 5595).
    3 - De stad Straatsburg hoopte haar neutraliteit te bewaren door ook oorlogsmateriaal en proviand te leveren aan Karel IV, hertog van Lotharingen.
    4 - Grotius zal hier doelen op de onzekere toekomst van het huis van de Palts.
    5 - De passage ‘sic euntibus ... credibile est’ ontbreekt in de copie te Den Haag.
    6 - Joachim IV Camerarius.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]