eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    148

    5651. 1642 maart 22. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    In Catalania Hispani2 cuncta extra urbes tenent novem peditum, tribus equitum millibus. Marescallus Bressaeus Catalaniam pro rege Galliae regens Barcinone est, ubi ingens detecta pro Hispano coniuratio, ob quam capti sunt homines XXX. Millereius bellum geret in Ruscinonensi tractu. Habet autem Hispanus Colubri tria millia peditum, duo millia Perpiniani, Rosae mille et octingentos. In Lucemburgico Hispanus miles movere se incipit ipso Bechio aegrotante. Harcurtius et Guichius tuendis finibus invigilant venitque ad eos quotidie novus apud Helvetios conscriptus miles pluresque exspectantur ex omnibus locis, praeterquam a Lucerna, Friburgo, Abbatiscella, quae Gallorum de dilectu postulatis obnituntur. Manent autem ibi quae diu iam viguere dissidia. Ac sicut Quinquepagici protestantes impediunt in aedificanda ecclesia, ita contra Tigurini et Glaronenses impediunt monachos, ne monasterium novum aedificent. In Rhaetis quoque multum discordiae est quaeritque occasiones pontifex, ut Vallis Tellinae custodia ipsi credatur. Archiducissa autem Tirolensis laborat, ut foedus cum Rhaetis aeternum fiat, quale est cum Hispano.

    A Casalensibus praesidiariis Trinenses male tractati sunt. Leonius Brulardus e regis Galliae consilio extra ordinem in Italiam missus, agit cum principibus de componendis inter papam et Parmensem controversiis. Neque tamen multum proficit, ideo quod papa retinere velit Castrum et Montaltum, ut necessaria ad securam aliarum quas habet terrarum possessionem. Parmensis, ne subditorum suorum animi per excommunicationem labascant, novum a singulis exigit fidei iusiurandum crediturque clam pecuniis iuvari et a Venetis et ab Ethrusco. Veneti multum scribunt militis, aliquid et dux Mutinensis. Genuates autem Savonam diligenter muniunt classemque augent.

    Creditur in producendis induciis facilem habiturus Turcam imperator, ideo quod Asaci obsidium rursus animo agitet Turca. Goslariensia pacta valitura sunt, sed in diplomatis tuti itineris, quae concepta fuere Hamburgi, tricantur aliquid caesariani. Audio mediorum principum legatos iterum de Palatino negotio coepisse agere et Bavaricos molliter loqui, ut culpam infecti negotii reiiciant in Hispanum, Magontiacensem, Darmstadiensem.

    Angli parlamentarii Roum ibi manere volunt, ne renuntiata legatio irrita, non parata ultione, maius ludibrium pariat. Ego vero dissidiis Britannicis exitum nondum video. Rex enim multa concedendo nihil aliud promovit quam ut duriora postularentur, nempe ut parlamentariis liceat scribere militem et principem Walliae habere in sua potestate. Sunt eorum et qui minantur facturos se ut parlamenti decreta valeant, etiam rege non probante. Et in Hibernia metuo ne atrox fiat bellum. Ex Portugallia nihil magni audimus.

    Videbimus quid parituri sint conventus Osnabruggi et Monasterii. Nam baronem Oxensternium eo tendere audio.3 Ad aleam proelii venturos Torstensonium et Piccolominaeum vix puto.

    Deus illustrem Dominationem vestram cum tota domo servet ac sospitet,

    Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
    H. Grotius.

    Lutetiae, 22 Martii 1642.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 19/29 Martii 1642.

    Notes



    1 - Tekst naar Epist., p. 706 no. 1560. Ook afschriften in copieboek Stockholm, RA, Avskriftssaml. vol. 70, p. 323-324, in copieboek Linköping, Stifts- och Landsbiblioteket, Br. 23, 280, en voorts in copieboek Uppsala, UB, E 388a, 323.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrieven dd. 22 maart 1642 (nos. 5649 en 5650).
    3 - De vredesconferenties zouden op 25 maart a.s. moeten beginnen, maar zelfs de Zweedse gevolmachtigde Johan Oxenstierna hield zich niet aan de afgesproken datum.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]