Nobilis et magnifice domine legate, amice observande,
Cum civis et mercator Holmensis, Melchior Junge,2 nonnullos artis vitreae gnaros viros ex Galliis huc in regnum transferendos curare decreverit, ut eorum opera et dexteritate varii generis vitra in patriae raeae usum conficiantur, isque metuat iter et inde maturandam profectionem eorum impeditum iri, nisi impetrata prius penes magistratum illius loci, cuius interest, libera exeundi facultate, proinde a me humiliter petiit dictus Junge, vellem ipsi literas meas commendatitias. ad Dominationem vestram eo nomine impertiri, existimans hinc exeundi veniam iis tanto faciliorem obventuram. Quod aequissimae petitioni eius denegare non potui, cum videam hoc institutum eius, si successerit, ut adiuvante Dominatione vestra successurum non dubito, cum utilitate patriae meae esse coniunctum. Quamobrem a Dominatione vestra amice requiro, velit opem et autoritatem suam interponere, ut nominatis viris cum comitatu suo et transportanda suppellectile libera et expedita exeundi facultas concedatur. Quo facto, sicuti Dominatio vestra praetactum Junge ad sibi vicissim inserviendum summopere obligabit, ita mihi patriaeque meae officium praestitura est longe gratissimum, quod datis occasionibus demereri non intermittam.
Hisce Dominationem vestram divinae tutelae commendo,
Magnificentiae tuae amicissimus,
Axelius Oxenstierna m.p.
Dabam Stockholmiae, 29 Aprilis 1642.
Bovenaan de brief schreef Grotius: [Rec.] 15 Iunii.