eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5728. 1642 mei 24. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Cardinalis Riceliaci valetudo2 pro deplorata est omni corporis succo abeunte in pus, quod carnem ei et ossa rodit. Corporis morbus etiam menti morbum attulit. Vixit iam aliquandiu suae autoritati superstes. Nam et Schombergii restitutio facta est ipso nolente,3 et decretum, quod sub regis nomine fieri iusserat, ut cardinales omnes posthac anteponerentur principibus regii sanguinis extra regis liberos, opponente se fortiter duce Anguiano, laceratum est a rege. Et regina permissa manere apud suos liberos, contra quam ille voluerat, et rex per Mazarinum rogatus, ut Narbonem rediret, abnuit. Marescallus Bressaeus relicto Catalaniae imperio4 properavit ad Portum Gratiae,5 ut sui iuris faciat pecunias, quas ingentes ibi abdidit Riceliacus. Eguillonia6 vero rerum suarum pretiosissimas apud amicos deposuit, metuens ne ad nuntium de morte Riceliaci domus sua ab irata plebe spolietur. Mirum est quam populus omnis eius nuntii praecepto gaudio exsultet.

    237

    Bellum interim non quiescit. Perpiniani praefectus rogavit, ut sibi aliquem ad regem Hispaniae mittere liceret, promittens, ni intra certum diem auxilia adessent, excessurum se urbe, at non et arce. Galli autem ita se id permissuros dixere, si de arce idem polliceretur. Videtur res et ad maritimum spectare certamen. Hispanica classis ad oram Catalaniae est L galeonum, XL longarum navium. Gallicae classes ab utroque mari eodem venere, ab Oceano naves bellicae XLV, minores XXV, incendiariae XX; ab Interno vero Mari XX longae naves, bellicae aliae totidem. Motta Odincurtius capto Colle Ballaqueo et castello ad Iberum Tortosae obsidium incepit.

    Bassea vero XIII mensis huius Hispanis dedita est; egressi milites mille octingenti. Inde Hispani aggressi sunt oppidum, cui nomen Castelli Camerace[n]sis, mox ut creditur Landresiacum impetituri. At Harcurtius et Guichius parum inter se concordes divisere copias, ille circa Dorlanum, hic apud Peralonem7 se tenens.

    Per omnia Hispaniae regna novi exercitus fiunt et Neapoli magna classis. Crescunt Halerii copiae, et de Offenburgo obsidendo Galli deliberant. Caesariani ostendunt etiam Philippoburgo se timere. Legati vero electorum, qui Magonciacum convenere, commeatuum et armorum copiam bonam collocarunt partim in ea urbe, partim in urbe Monasterii et Colonia.8

    Terceram insulam iam constat esse totam in potestate Portugallorum. Portugalli interim nihil se commovent, quasi in rebus tranquillis.

    Melos XXX apud se millia habet. Iunxit ei se Beckius. Rex Galliae a febri liberatus in haemorrhoidas incidit. Gliscit apud eum Sanctimarcii gratia.9

    Rex Britanniae in Hullum oppidum non admissus, cum ad id vindicandum ex vicinis locis nobilitatem convocasset, eam non ut speraverat animatam reperiens ultimum fecit autoritatis suae naufragium. Nunc Batavorum legatos expectat, ut quibus possit conditionibus transigat cum parlamentariis, qui constituerunt imperium in copias et terrestres et maritimas penes se retinere.

    Signa omnia annum hunc in Gallia promittunt frugum et vini fertilem. Ad quem si pax accedit valde a populo expetita et quam cardinalis Riceliacus maxime moratus esse creditur, Ferdinando etiam titulum negando sine ullo colore probabili,10 erit cur Deo agamus gratias, quem rogo, excellentissime et illustrissime domine, ut Sublimitati tuae et optima consilia inspiret et consiliis prosperos det successus.

    H. Grotius.

    Lutetiae, XIV/XXIV Maii 1642.

     

    Navis longa Hispanica Genuam pertulit sexcenta millia ducatorum.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Status morbi in cardinali. Labescens eius autoritas. Schombergius ipso nolente restitutus. Cardinales principibus regii sanguinis postpositi, et alia. Cognatorum sollicitudo servandarum divitiarum. Catalaunica. Bassea ab Hispanis occupata. Belgica et in oris Rhenanis gesta. Regis Gallici novus morbus et favor in Sanctum Martium. Anglica.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 81; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 201 no. 429. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 163.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' brief aan Nicolaes van Reigersberch dd. 24 mei 1642 (no. 5727).
    3 - Maarschalk Charles de Schomberg, hertog van Halluin, herwon in de eerste dagen van het beleg van Perpignan het volle vertrouwen van de koning.
    4 - De eerste Franse onderkoning in Catalonië, Urbain de Maillé, markies van Brezé, vroeg in april ontheffing van zijn taak (Sanabre, La acción de Francia en Cataluña, p. 202-204). Na een onderhoud met de koning in Perpignan reisde deze zwager van Richelieu in mei terug naar zijn landgoed in de Anjou.
    5 - Le Havre (Portus Gratiae).
    6 - Richelieu's lievelingsnicht Marie-Madeleine de Vignerot, hertogin van Aiguillon.
    7 - Bedoeld worden Doullens en Péronne.
    8 - Tijdens het beraad van vertegenwoordigers van de Duitse keurvorsten in Mainz werd onder meer gesproken over depots die aangelegd zouden moeten worden in Mainz, Munster en Keulen (Foerster, Kurfürst Ferdinand van Köln, p. 208-211).
    9 - De koninklijke favoriet Henry Coiffier de Ruzé d'Effiat, markies van Cinq-Mars.
    10 - Keizer Ferdinand III werd door de Fransen - tegen beter weten in - aangeduid met ‘le roi de Hongrie’.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]