1
Serenissima regina, domina clementissima,
Cum dux Anguianus, princeps regii sanguinis, principis Condaei filius,2 nunc et eius incipiat esse aetatis quae res magnas intelligat, et regi saepe adsit, putavi mei esse officii eum adire eique commendare augustae Maiestatis tuae negotia, eaque asseverare: Maiestatem tuam non modo facturam quicquid esset ex foedere, sed et ultra id modis omnibus approbaturam quanti faceret regis amicitiam, belloque instaturam fortiter, ita ut fecit hactenus, ut per armorum successus prosperos quaeratur pax honesta et in communi utilis.
Largiter promisit de sua promtissima erga Maiestatem tuam voluntate et audivit cum gaudio quae de rebus nostris ei narrabam. Eo autem magis necessarium duxi hunc cum ipso sermonem habere, paremque cum aliis in quos incidi, quod videam aulam hoc tempore scindi in duo studia, belli ac pacis. Quorum utrumque ut Maiestati regnoque feliciter eveniat, serenissima regina, domina clementissima, Deum precor, praecipue vero ut augustam Maiestatem tuam valentem, vegetam, florentem servet,
augustae Maiestatis tuae obedientissimus subditus,
H. Grotius.
[Lutetiae,] XXIV Decembris 1642/(III) Ianuarii 1643.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Colloquium cum Anguiano duce habitum refert. Duas aulae partes, quarum una pacis, altera belli tempora optet, memorat.