eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    6485. 1643 oktober 17. Van Christina van Zweden.1

    Christina, etc., gratiam et favorem nostrum singularem.

     

    Nobilis et magnifice nobis sincere fidelis,

    Commendavimus literis nostris regi ac reginae regenti subditi nostri, Ludovici de Geer,2 desideria ac petita, ut tibi ex adiuncto exemplari earundem literarum fusius patebit.

    628

    Mandamus tibi proinde ut literas nostras recte adhibeas ac annitaris quibus condecet rationibus eo permovere reginam regisque ministros, ut dicto de Geer in iis quae pro eo petivimus quantum umquam fieri potest, satisfiat, utendo in iis informatione eorum quos a parte sua hoc in negotio usurus erit. Hoc ipso feceris quod voluntati nostrae convenit,

    sacrae regiae Maiestatis regnique Sueciae [respective tutores et administratores],

    P[etrus] B[rahe], G[ustavus] H[orn], C[laudius] F[lemingh], A[xelius] O[xenstierna],
    G[abriel] Ofxenstierna].

    Dabamus, etc.

    Bovenaan de copie te Stockholm: Ad Hugonem Grotium, ut intercessionales pro Ludovico de Geer offerat regi et reginae regenti Galliae. Datum Stockholm, anno 1643, October 7. L. Canth[er].3

    Bijlagen:

    Christina van Zweden aan Lodewijk XIV, 17 oktober 1643.

     

    Nos Christina, etc., serenissimo ac potentissimo principi, fratri, consanguineo et foederato nostro carissimo, domino Ludovico XIV, eadem gratia Franciae et Navarrae regi christianissimo, salutem et prosperarum rerum successum.

     

    Serenissime atque potentissime princeps, frater, consanguinee et foederate carissime,

    Quid subditus noster, nobilis nobis sincere dilectus Ludovicus de Geer nobis exponi fecerit quidve in sui opem solatiumque a Serenitate vestra desideret, id Serenitatis vestrae matri amantissimae reginae regenti fusius perscripsimus, ducimusque in praesens inane ea multis Serenitati vestrae recensere. Quamvis vero non dubitemus quin Serenitas vestra etiam non requirentibus nobis pro ea quae nos ac haec regna intercedit necessitudine propensa sit ad favendum subditis nostris in iis omnibus quae iusta et aequa inque eorum solatium auxiliumque esse possunt, tamen cum dictus de Geer speret se commendatione nostra tanto facilius obtenturum quae petit ac desiderat, idcirco permotae tam eo favore quo eum ac subditum nostrum complectimur quam quod perspiciamus maximo illi detrimento cessurum iri, eum monetae cupreae modum quem Amsterdami habet in regnum Serenitatis vestrae transmittere ibique subdito ac monetario vestrae Serenitatis cudendam tradere illi licuerit; denique si mora non ex pacto advectae monetae illi imputetur, cum non dolo ac fraude, verum necessitate profecta fiet, adhaec quoque aequum sit, ut id aes alienum quod saepe dicto de Geer iure debetur, recte persolvatur; peramanter proinde a Serenitate vestra contendere voluimus, velit, si id eiusdem rationes aliquomodo permittere possunt, saepe memorato de Geer in iis quae a Serenitate vestra humillime est petiturus benigne gratificari. In quibus cum Serenitas vestra maxime gratam rem nobis praestiterit, ita et nos conabimur ea data occasione erga Serenitatis vestrae subditos benevolo promptoque adfectu repensare.

    Hisce Serenitatem [vestram] divinae protectioni peramanter commendamus,

    P[etrus] B[rahe], G[ustavus] H[orn], C[laudius] F[lemingh], A[xelius] O[xenstierna],
    G[abriel] Oxenst[ierna].

    Dabamus in regia nostra, etc.

    Bovenaan de copie te Stockholm: Intercessionales ad regem Galliae pro Ludovico de Geer. Datum Stockholm, anno 1643, October 7. L. Canth[er].

    629

    Christina van Zweden aan Anna van Oostenrijk, 17 oktober 1643.

     

    Nos Christina, etc., serenissimae atque potentissimae principi, sorori, consanguineae et foederatae nostrae carissimae, dominae Annae, eadem gratia Franciae et Navarrae reginae regenti, natae ex serenissima Hispaniarum regia prosapia, etc., salutem omnigenumque prosperitatis regiae incrementum.

     

    Serenissima et potentissima princeps, soror, consanguinea et foederata nostra carissima,

    Exponi nobis fecit subditus noster, nobilis nobis sincere dilectus Ludovicus de Geer, convenisse se cum subdito ac monetario suae Serenitatis Galliarum regis Burdegalae, Anthonio Masson dicto,4 de summa duodecies centenum millium librarum monetae cupreae non signatae, quam in usum monetae Rupellae ac Burdegalae tribus ‹tribus› annis continuis, videlicet 1642, 1643, 1644, advehere iisque in locis sistere teneretur, praestando in singulos annos quater centena librarum millia, fretus fiducia illius indultus, quo superstite adhuc coniuge Serenitatis vestrae laudatissimae memoriae monetam cupream in Galliam invehere ibique cudere licuit. Cumque praeterito anno primam pensionem persolvere conaretur navisque eius, quae eandem continebat, in Oresund Daniae freto usque ad initium exactae aestatis huius anni detenta fuerit,5 ut primae praestationi ex pacto satisfacere nequiverit, denique sub id tempus edictum suae Serenitatis Galliae regis de non advehenda in Galliam signandaque ibidem tali moneta intervenerit,6 idcirco cum promulgationem illius edicti ignoraverit iniectaque eo mora magno illi detrimento ac impendio fuerit, proinde humillime a nobis requisivit, velimus pro eo apud Serenitatem vestram intercedere, ut cum iam habeat Amsterdami in Hollandia ter centena millia librarum monetae cupreae non signatae, eidem non tantum dictae summae advectionem in Galliam permittere velit, verum etiam indulgere iam ante nominato Arnoldo Masson eandem tantummodo, redimendi saltem aliqualis detrimenti gratia, quod aliquanto tempore Amsterdami inutilis haeserit, cudere signareque, humillime supplicans, ut cum memoratus Masson non solum praetendat resarcitionem damni, quod supra dictus monetae modus - de quo in singulos annos conventum fuerat - ex pacto non sit redditus, verum etiam sub illius actionis praetextu refragetur exsolvere se eo aere alieno quo illi ante plures annos obstrictus fuerat, velimus pariter a Serenitate vestra peramanter contendere ut coerceat saepe dictum Masson, ne serioris advectionis damnum illi imputet iubeatque eundem aes alienum, quod iure debet, sine longiore cunctatione rite persolvere. Huic humillimae eius requisitioni cum pro eo quo eum ac subditum nostrum complectimur favore deesse haud voluerimus, praesertim quod perspiciamus plurimum illi damni accessurum si eum monetae cupreae modum quem Amsterdami habet in Galliam ad supra dictum usum pervehere nequiverit, denique conventioni cum Massonio factae, ob impeditam detentamque in freto Oresundensi navem, satisfacere non potuerit eaque mora non dolo, verum necessitate profecta fiet, adhaec quoque aequum sit ut aes alienum quod iure illi debuit, rependatur, idcirco scientes Serenitatem vestram per se ipsam esse ad ea omnia quae iusta et aequa sunt propensissimam, denique pro ea quae haec regna intercedit necessitudine omni favore ac benevolentia subditos nostros complecti solere, peramanter a Serenitate vestra rogamus, velit, si rationes Serenitatis vestrae id aliquomodo siverint, non solum permittere ut quae Amsterdami sunt supra memorata ter centena millia librarum monetae cupreae non signatae in Galliam libere traiiciantur indulgereque praedicto Arnoldo Masson cudendae illius tantummodo summae facultatem, verum etiam praecipere eidem quominus ac-

    630

    tionem adversum dictum de Geer, de non praestita, constituto tempore, moneta cuprea suscipiat mandareque ut antiquum aes alienum saepe memorata Ludovico de Geer iure debitum recte persolvat. In quibus cum maxime gratam rem Serenitas vestra praestiterit, ita est quod a nobis data occasione Serenitas vestra promtum erga subditos suae Serenitatis Galliae regis affectum ac benevolentiam sibi promittat.

    De caetero Serenitatem vestram divinae protectioni peramanter commendamus,

    P[etrus] B[rahe], G[ustavus] H[orn], C[laudius] F[lemingh], A[xelius] O[xenstierna],
    G[abriel] O[xenstierna].

    Dabamus, etc.

    Bovenaan de copie te Stockholm: Intercessionales ad reginam regentem Galliae pro Ludovico de Geer in causa non signati cupri cum Arnoldo Masson, etc. Datum Stockholm, anno 1643, October 7.

    Notes



    1 - Tekst (inclusief bijlagen) naar copie te Stockholm, RA, Riksregistratur, 1643II, Tyskt och Latinskt, f. 289v-294r.
    2 - Louis (Lodewijk) de Geer (1587 - † te Amsterdam op 19 juni 1652), zoon van de protestantse Luikenaar Louis de Gaillarmont, leerde het vak van metaalbewerker en groothandelaar in Frankrijk en de Republiek. Toen hij in 1615 van de Staten-Generaal de opdracht kreeg om 400 stukken geschut te leveren aan de Zweedse regering, vestigde hij zich in Amsterdam. In 1637 nam hij in Zweden de exploitatie van ijzermijnen en koperfactorijen ter hand. Hij verwierf op grond van deze verdiensten de Zweedse nationaliteit. Een besluit om zich definitief in zijn nieuwe vaderland te vestigen nam Louis de Geer pas na de aankoop van het riddergoed Finspång (1641). Desondanks bleef hij de banden met de Republiek aanhouden, onder andere als Zweeds koninklijk commissaris in de oorlog met Denemarken (1643-1645) (NNBW X, kol. 215-211, en SBL X, p. 457-476).
    3 - Lars Bertilsson Cantersten, secretaris van de kanselarij.
    4 - Antoine of Arnoul(d) Masson; niet geïdentificeerd. Zie voor het muntatelier in Bordeaux, J. Duplessy, Les monnaies françoises royales II, p. 220-221, nos. 1372A-1374.
    5 - In principe genoten schepen die de Zweedse vlag voerden vrijdom van tol. De visiteurs van het tolkantoor van Helsingør wantrouwden echter de Hollands-Zweedse transporten van Louis de Geer; vgl. Kernkamp, De sleutels van de Sont, p. 36.
    6 - De maatregelen die de ‘Conseil d'Etat’ in augustus had genomen tegen het in omloop brengen van ongemunte koperstukken (doubles) (Lettres au chancelier Séguier I, p. 540-541 en p. 593-594).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]