Excellentissime et illustrissime domine,
Vidi exemplum literarum Mercii ad Bavarum scriptarum XXIV2 Novembris.3 Dicunt eae Gallos nihil scisse de Hazfeldii superventu.4 Sparsim eosdem et satis longo intervallo fuisse positos,5 qua re cognita ducem Carolum auctorem fuisse eos opprimendi.6 Tribunum Wolfium eum fuisse, qui machinas ad Dutlingam ceperit, quicquid in eo oppido et circum erat peditatus compulerit, ut se captivos darent. Equitatum qui ibi erat ad Meringam se recepisse,7 sed partem horum in fuga caesam ab Johanne Waertio. Ad Mulam fuisse
799
Rosam cum cohortibus XVII, quae contra fratrem Mercii8 se bene defenderint ea die ac nocte. Sed narrat Mercius se eo advenisse mane diei sequentis - is erat ille XXIV-tus - cum duabus machinis. Ita factum, ut illi se omnes potestati atque arbitrio victoris permitterent. Sporckium persecutum cohortem Guebriani et alias quasdam, cohortem Mazarini plane interfectam, captas ubique sarcinas, equos, machinas captas duodecim, centuriones et alios maioris gradus ad CXX, signa equestria et pedestria quinquaginta. Ex aliis literis cognoscimus, cum Rothwila hostibus reddita est, omnem quae ibi erat praedam cessisse victoribus.9 Ranzovium, qui Wormatiam ductus est,10 culpam in alios coniicere.11 Hassicos partim apud Marburgum esse, partim rediisse ad terras Monasterienses.12 Francofurti deliberari, quid faciendum sit super literis quas legati Suedici ad principes et civitates misere.13 Deberi ab Imperio adsessoribus Spirensibus14 centena undecim florenorum imperialium millia.Ex Hispania15 discimus Monsonem oppidum et arcem deditam Hispanis VIII Novembris pactionibus honestis. Iis qui ab Hispanico imperio defecerant ibique erant, datam veniam. Regem Hispaniae, relictis Caesaraugustae procerum potissimis et promisso illuc reditu, ivisse Madritium. Milites in hiberna deductos et novos conscribi. Castellorodericum et Piccolominaeum ire in Flandriam, Johannis autem Austriaci illuc iter differri, ideo quod pecuniae ad eum apparatum necessariae non adsint. Classem ab America adhuc exspectari. Ad Alconcelam et Villam Novam de Fresno capta a Portugallis in Estramadura addunt Galli oppida minora Talaveruelam, Abuferam, Turrem, Almendralem, Figueram de Vargis et Chelesam.
In Anglia nihil profecit Harcurtius.16 Scoti Novum Castellum obsident.17 In Plimuthum invecti sunt commeatus.18 Legati Batavi sperant se utrique parti gratiores futuros
800
quam fuit Harcurtius.19 Cardinalis Biquius a Gallis rogatus conditiones proponit pacis inter Barbarinos et eis oppositos. Galli militem scribunt apud Hamburgum et Argentoratum, praeterea in Westfalia et Leodico. Princeps Condaeus in praefecturam suam Burgundiae profectus ad muniendum eum limitem et convocandos ordines. Mandatum praeterea habet de prolatandis indutiis eum Burgundis comitatensibus. Dux Guisius reconciliari Coliniaco non vult, nisi causam norit provocationis, quam hic cunctatur enuntiare. Nobilium magnus sane numerus in agro Pictonico apud Lusinianum coit. Gorinus magnifice in hanc urbem intravit, deinde exceptus a regina regente vultu benigno. Civitas Aurelianensis bis centena millia nummorum francicorum pendit, ut a praesidio exoneretur. Quater mille nummi pistorienses hinc mittuntur ad permuniendam Ilerdam,20 cui nunc Leridae nomen est. Domus Suessionensis paratur ad excipiendum hic Thomam principem. Magna hic in urbibus agrisque latrocinia et rapinae grassantur.Dux Carolus ad Saram est, Bavarici in praesidiis. Ferme bis mille sunt, qui ab hostibus Rothwilae deprehensi militiam coacti sunt mutare. Non tantum marescallus Castilionaeus, sed et princeps Condaeus testati sunt et duci Aurelianensi et duci Guisio, nihil sibi fuisse negotii in illa nuper rixa.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, res Suedicas et orbis christiani per consilia Sublimitatis tuae prosperet,
tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, XVI/XXVI Decembris 1643.
Addam quae hic dicuntur. A Catalanis lectos milites quater mille ad defendendam Ilerdam et loca vicina. Hibernare Bavaros in Suevia, caesarianos in Franconia, Lotharingos ad Mosellam. Hispanos in Luxemburgicum rediisse. Naves ex Gallia, quae in Hiberniam ibant, a parlamentariis captas. Contra in Britannia Armorica ob id captas Anglorum naves. Pro Angliae rege Hoptonum cum duodecim millibus esse in Cantio,21 principem Robertum bonis cum copiis in Northamtonia. A principe Mauritio captum oppidum Plimuthi, non et portum. Derbeium et Westcastrum frustra assultatum a parlamentariis.22 Ex Hibernia septem millia venisse ad augendas regis Angliae vires.23 Alios Hibernos descendisse in Scotiam. Arma ad regem Angliae mari venisse pro duodecim hominum millibus. Marchionem Hamiltonum Scotum,24 qui foederi facto a Scotis cum parlamentariis Anglis non adsensit, factum ducem Araniae. Parlamentarii cogunt singulos etiam privatos qui sunt sub eorum potestate, iurare in id foedus, et in patibulum egere quendam a rege
801
missum.25 Vicecomes Turenae marescallus Franciae Colmariam venit.26 Residens Poloniae iam bis a regina auditus est comiter.27Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Varia de clade Dutlingensi et rebus Germanicis. Monson capta; alia ex Hispania. Portugallorum gesta. Anglica. Biquii negotium pacis in Italia. Gallica. Quaedam de Lotharingo et Bavari exercitu. De rixa Guisii et Coliniaci. De variis delectibus et hibernis exercituum. Turbae Anglicae. Turenna Colmariam profectus. Residens Poloniae auditus a regina.