Excellentissime domine legate,
Fluctuari hactenus cum mari maritima fortuna visa est cui Borealium regnorum accederet. Tentavit illam utraque pars haud mediocriter, tam in oceano quam Balthico mari,2 sed illa immota id egit, ut illi athletarum more praeludia agerent, quo irritati ferocius concurrerent. Et quantum in ea plus momenti, tardius se vinci passa est. Tandem vero illustri et memorabili pugna ad insulas Danicas die 13 Octobris illam egregie obtinuit Suedica classis.3 Ut res gesta narratur, relationem mitto,4 et brevi meliora spero, dum victoria condigne fuerit habita. Ita bellorum iustitia elucet, dum prospero successu arma geruntur. Ne vero industriae conductoris aliquid tribueretur vel multitudini pugnantium, Flemmingium prius occumbere oportuit. Et navium nostrarum maior meliorque pars in portubus servata. Minoribus res agitur. Et inter iuvenes nondum triginta annorum de rei summa decernitur. Praeclarum id auspicium erat Wrangelio, qui mari nullam prius operam dederat. Invideant licet et frendant aemuli nostri, ego illustre hoc ad pacem momentum existimo. Ut enim hoc Danicam, ita non minus illa nostram promovebit pacem.
Hic tamen in praeliminaribus adhuc haeremus. Inter Suedos et imperiales de plenipotentiis conventum est.5 Ne solis Gallis instrumentorum correctio incumberet, id agunt
127
ut caeteri quaedam non necessaria mutent vel addant. Ac in eo praecipue apud nostrates laborant,6 ut cum utriusque partis sociis et adhaerentibus tractandi clausula inseratur.7 Quae dum ut superflua et instructioni magis quam procuratorio conveniens reiicitur, dubii sumus quo res recidat.8 Quod tamen brevi constabit.Excellentiam vestram divinae protectioni officiose commendo,
Excellentiae vestrae ad officia paratissimus,
Schering Rosenhane.
Monasterii, 26 Octobris 1644.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 27 Nov.