Illustri domino/domino Hugoni Grotio, etc., Joh. Smith salutem dicit plurimam.
Batavicae reipublicae antiquitatem in Batavorum oppidi descriptione tentare ausus fui, quo in genere tu, vir perillustris, glaciem olim fregisti nobisque libello dicam an libro, sane luculento, praeivisti.2 Nostrum ergo, quanquam caetera ignotus, commentarium tibi nunc merito sisto et a fornace calentem, quem vel argumenti gratia post coenam inspicias. Si tibi causa probetur, de opera mea nihil laboro. Imperitia non impediet, quin famae securus maiorum quae domi meae congessi monumenta publicae luci parem. Sin aliter, voluntatem praestiti, nec publico quicquam decedet.
Vale, summum eruditionis decus, et fave.
Scribebam Noviomagi, Idibus Decembris anno Christi 1644.
Adres: A son Excellence, monseigneur Grotius, ambassadeur de la couronne de Suede vers le roy tres chrestien, etc. Avec un livre.
In dorso schreef Grotius: Joh. Smith 15 Dec. 1645.