Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,
Comes Harcurtius adhuc differt iter in Catalaniam multum ipsius egentem, ideo quod prius velit omnia bene parata;2 dux autem Anguianus, magnam in Germania adeptus gloriam, vere novo illuc reditum meditatur.3 In Italia leve futurum est bellum,4 grave
262
in Flandria, duce Aurelianensi pro ea quam in hoc regno habet dignitate et auctoritate copias maximas illuc tracturo.5 Nec cessabunt ab alia parte in eandem terram iniectare se Batavi, dum et Angli et Dani negotium habent, qui si quieti essent oram istam maritimam neque in Gallorum neque in Batavorum sinerent cadere potestatem.6Deus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, augustae Maiestatis tuae vitam, valetudinem gloriamque tueatur,
augustae Maiestatis tuae obedientissimus subditus,
H. Grotius.
Lutetiae, XIV/XXIV Decembris 1644.
Bovenaan de brief in de eerste copie te Leipzig: Argumentum. Harcurtii mora unde? De Anguiano. Leve bellum in Italia, grave in Flandria.