Frater optime,
Scripsit ad me uxor tua de negotio Treseliano,2 cui ego iam respondeo. Vellem operam meam aliqua in parte tibi posse esse utilem, sed de chartis tuis sperare noli eas te recuperaturum: nemo enim eorum qui iam rerum potiuntur quicquam de iis scit; ego, ut quod sentio dicam, puto eas ab Arsenio subreptas, sed id probare neutiquam possum.3
Groenewegium et Boium salutabo tuo nomine.4 De Cornelio dolet quod scribis, mallem eum bonam militiam militare quam extra ordinem pugnare.5 A Diderico Casse-
550
lia litteras accepi secundo Martii scriptas cum iam abitum pararet.6 Volupe mihi fuit eum et bene valere et nostri meminisse, idque ex ipsius litteris intelligere.Typographus Neranus habet aliqua tua consilia,7 quae ego videre expeto, ut meliora tam ex iis quam aliis quae filius habet seligamus; ille valde urget publicationem. Ad Blavium scripsi,8 nequedum responsum tuli, quare eum per amicos iterum moneri iussi. Ubi quid certi intellexero, id ne nescias curabo. Salmasius multa iam edet, imprimis librum de Primatu papae,9 quam quaestionem quomodo tractaverit libenter videbo. Ego Elzeviriis persolvi Annotata in Vetus Testamentum quae ipsi dederam, tantundem et Blavio facturus, ubi se obtulerit occasio.10 De vita Utenbogardi cogitabo serio, ut ubi hic prodierit liber eum quamprimum habeas.11
Ordines Hollandiae nihildum decreverunt de foedere Suedico,12 Societate Orientali13
551
aliisque magni momenti negotiis, sed intra paucos dies iterum convenient.14 Satis diu deliberarunt neque quicquam constituerunt.Deus te, tuam tuosque omnes sospitet,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XIII Martii 1645.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 27 st.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 22 Martii.
En in dorso: 13 Martii 1645 W. de Groot.