Clarissime domine,
Mortem virorum illustrium domini Krusii et domini Sparrae doleo.2 Gaudeo autem de honoribus qui praelustri domino comiti de La Gardie,3 domino Gabrieli Oxenstiernae,4 domino Axelio Sparrae,5 domino Gustavo Bundae et aliis evenerunt.6 Ex Upsalia peti qui publico inserviant, non improbo,7 dum in eo nihil res literarum et fama scholae damni patiatur; amo enim rempublicam, amo et literas.
Tam Poloniam quam Moscoviam nihil contra nos moturas et ego existimo.8 De Stada felix certe negotium, nec dubito, quin secutura sit Buxtehuda.9 Stradae oratio satis
571
apertum facit, quanto Galli res suas quam sociorum pluris faciant.10 Sed ita fieri solet. Illud, quod Monasterii de pace Galli ita desubito proposuere, magis miror.11Bellum hic in Flandriam lente paratur,12 in Catalania vix quicquam speratur boni, in Italia omnia strepunt metu Turcarum.
Deus, clarissime domine, te incolumem florentemque servet,
Claritudini vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, V(III)/XVIII Martii 1645.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.