622
Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,
Valedixi regi, reginae regenti,2 duci Aurelianensi et uxori eius,3 principi Condaeo et uxori eius,4 duci Anguiano et huius itidem uxori, filiae ducis Aurelianensis, uxori ducis Longovillani.5 Omnes plurimum desiderant amari ab augusta tua Maiestate. Laetantur de eius victoriis sperantque per eius et felicitatem et bonitatem pacem redituram orbi christiano.6 Quod tanto magis nunc optandum est, quod videamus communem christianismi hostem id serio agere, ut dissidia nostra in suam vertat occasionem.
Dux Aurelianensis ad exercitum in Flandria ibit, ut puto, hoc mense exacto,7 serius aliquanto ad Germanicum exercitum dux Anguianus.8 Galli in Catalania Rosas,9 in Lotharingia Mottam obsident;10 damnum aliquod, sed non grave, in Catalania accepere.11 Cardinales omnes qui Romae nuper facti sunt Hispano favent.12
623
Deus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, augustam Maiestatem tuam servet,
augustae Maiestatis tuae obedientissimus subditus,
H. Grotius.
Lutetiae, XX[I]X Martii/VIII Aprilis 1645.
Etiam regina Angliae, pro rebus malis satis bene valens, plurimum se Maiestati tuae commendat.13
Bovenaan de brief in de eerste copie te Leipzig: Argumentum. Valedictiones plures recenset. Gallorum duces et exercitus. Cardinales recenter creatos Hispano favere ait.