Nobilissime et amplissime domine,
Miror sane viros duos in publicis negotiis tamdiu versatos, ea aetate et rerum experientia, pacem quam toti orbi christiano pollicentur, inter se reperire non posse.2 Quod Nobilitas vestra in hac re gessit, eius facilis mihi erit defensio.3 Gaudeo augescere apud vos numerum legatorum ab iis quorum res agitur4 et nihil ultra ambigi de prosperrimo marescalli Torstensonii proelio.5 Mollibit ea res spiritus hostium nimis feroces.
In Catalania6 bellum redardescet7 et in Germania Hassici ad Gallos appropinquant et hinc magnus in Flandriam paratur exercitus, cui praeerit dux Aurelianensis.
Deus, nobilissime et amplissime domine, Nobilitatem vestram servet,
Nobilitati vestrae studiosissimus eique addictissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 8 Aprilis 1645.
Fabertius et Galli aliquot in Catalania capti sunt. Galli tamen Rosas ibi obsident. Ad Mottam flexuosis fossionibus acceditur. Wattae obsidium minatur Picolominaeus.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Rosenhan.