Clarissime domine,
Cardinales nuper Romae facti2 Hispani sunt gente aut mente. Pro fratre suo cardinalis Mazarinus nihil efficere potuit.
In Catalania Fabertius et Galli quidam ab hostibus capti Rosas deducti sunt; postea id oppidum a Gallis obsessum. Sed rex Hispaniae Caesaraugustam advenit cum exercitu
633
XII millia peditum, sex equitum habente. Gallis non puto pares esse copias. Marescallus Turenae exercitum suum instaurat; pontem navalem habet ad Spiram. Dux Anguianus parat se, ut illuc eat;3 dux Aurelianensis, ubi ab aquis Borboniis redierit, in Flandriam, ubi Piccolominaeus, acceptis ab Hispania pecuniis quae Dunquercam advectae sunt et novo dilectu facto, Wattae minatur obsidium, marescallo Gassione interim suburbana Insularum populante.Senatores huius parlamenti qui in loca longinqua missi erant, ad rura proxima redibunt, Barillono praeside mansuro Lugduni, quo ad eum it uxor. Caetera hic quieta, nisi quod princeps Condaeus calculo graviter torquetur.4
Deus, clarissime domine, Claritatem vestram servet,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, VIII Aprilis 1645.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.