670
Mi frater,
Venti adversi2 diu nos detenuere,3 ita ut octavo die pervenerimus Hamburgum,4 ubi me invisit dominus Schrasvius, residens pro Batavis, et amice mecum de horum temporum rebus collocutus est.5 Helmstadienses naves6 nos tuto passae sunt praetervehi, forte in navi nostra putantes Batavos esse legatos. Cras cogitamus Lubecam, aut ibi aut Vismariae, ut spero, naves reperturi quae nos vehant Calmariam, ubi nunc audimus esse dominum magnum cancellarium et legatum Galliae et legatos Batavos.7
Deus iter nostrum secundet, non nostro tantum, sed et publico bono, teque et uxorem servet cum liberis et amicis. Si in Suediam ad me mittes literas, non alio uteris titulo quam Consiliarii reginae,8
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae [sic], 16 Maii 1645.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Guilielmo Grotio, iurisconsulto.