Mi frater,
Felice admodum vento et, quod boni ominis est, in nave Reginae habente nomen Colmariam Suediae pervenimus.2 Misi illico literas ad magnum cancellarium et quendam ex meis qui hospitium quaereret.3 Respondit per eundem cancellarius humanissime. Hodie nobilem ad me misit cum curru suo, qui me deducat Inderacheram,4 ubi nunc sunt
676
nostri legati.5 Cras eo properamus. Wismariae per undecim dies fuimus valde otiosi, ideo quia praefectus eius orae Wrangelius classem dividere non audebat, acceptis nuntiis de Danis, velle eos classem incendere; putabat arma ad id parari.6 Apparet hoc non esse verum, sed consilium per insidias id efficiendi. Deprehensus enim est homo, qui a Lubecensibus quibusdam, ut dicitur, emtus paraverat cistas plenas rebus quae ignem alunt, cum horologiis certo tempore ignem edituris.Gaudeo vidisse me uxorem tuam ac liberos, quos velim omnes meo nomine salutes,7
tuus totus ut debeo,
H. Grotius.
Lutetiae [sic], 8 Iunii 1645 novi Calendarii.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Guilielmo Grotio, iurisconsulto.