eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    622. 1621 maart 26. Aan Prins Maurits.1

    ... 'twelck mij ten langen laetsten heeft doen dencken op middelen om mijselven te helpen ...

    Bijlage:

    Willem de Groot aan Dirck Graswinckel, 25 maart 16212

     

    Cognate amicissime,

    Quandoquidem tu doloris nostri non modo spectator, sed etiam - ut bonum amicum decet - particeps fuisti, ius aequumque est ut nunc quoque in laetitiae partem venias. Scias, amicum pectus, fratrem meum cum iam nullam sibi ad liberationem neque patriae ad longiores inducias3 spem reliquam factam esse videret, fugae consilium iniisse. Itaque

    173

    22o huius mensis qui dies Lunae erat, quo frequens populus ad mercatum Gorincomensem confluit, ab uxore cistae vix quinque pedes longae includi se fecit. Cumque Deventrius, qui iam crudelitatis eius quam in fratrem exercuit pretium centuriam militum accepit,4 ad conscribendos milites Gorinchemi esset, cista illa a militibus ex arce in naviculam asportata est. Hoc modo ipse excessit, evasit; erupit dicere non possum, nullam enim vim fecit, emissus est mallem dicere. Nos omnes cum primum rem intelligeremus, experti sumus gaudium et maerorem eundem fere effectum producere. Nam quod ille aiebat,

    Curae leves loquuntur, ingentes stupent,5

    idem nos in maxima nostra laetitia experti sumus ideoque versum illum sic inverto:

    Levis voluptas loquitur, ast ingens stupet.

    Nam gaudium illud suam non capiens mensuram adeo nos conturbaverat, ut ii quos ea res minus tangeret laetiores nobis ipsis viderentur, nisi forte et hoc obstitit nostrae laetitiae quod nondum sincera integraque fuit, partim quia pro fratris valetudine timemus ne aerem ferre non possit, partim quia necdum scimus quonam se receperit. Sed tamen

    Minoem suum Daedalus effugit.6

    Ad tua venio. Disputatio tua mihi placuit.7 Vellem tamen scire quaenam tua fuerit sententia super iis quae non determinas et quorum in prioribus meis litteris feceram mentionem. Oratio quam subnexuisti est meo iudicio elegantissima et ad legum commendationem aptissima. Eam hic servabimus ut Ablativo absolute posito8 ostendatur pariterque testimonium Bouricii, quod profecto tam amplum est, ut maius desiderari non possit. Paradoxa tui avi9 ad te mittimus, quae ego, etsi nunquam antehac oculis meis usurpata, summo in pretio habeo propter singularem iuris peritiam ‹quae› in libro illo relucentem, quae non leve adminiculum a bonis litteris et philosophiae gravissimis praeceptis trahi(t). Ille iurisprudentiam non ex doctorum limo caenoque impuris rivulis accepit, sed ex limpidissimis veterum iurisconsultorum fontibus hausit. Recte igitur feceris, si avi tui placita nepos defendas; inveni in Paradoxis quaestiones egregias firmis contra communem opinionem subnixas argumentis, e quibus si nobilissimas elegeris cum laude id fiet tua. Parentes tui10 nosque omnes censemus te doctoratus potius quam licentiae laurea dignum esse ideoque doctorem promovendum, tum quia apud exteros et praecipue in Germania titulus iste honorificentior est, tum quia tuos in iure provectus sine praeside disputando melius quam cum auxilio alicuius professoris poteris manifestare. Si quando theses tuas compilaveris,11 rogo ut eas ad nos velis transmittere, ut videamus, num qua in re tibi usui

    174

    esse possimus. Quas ad me miseras theses, domino Wilhelmo Wijntgis,12 qui hic est et te plurimum salutat, dedi. Ego mihi alias a patre meo vel tuis parentibus vel te ipso denique cum Franequeram venero impetrabo.

    Unciam ‹tibi› pulveris Cyprii, quo meliorem Hagae reperire non fuit, huic epistolae adiunxi. Mitto et hymnos fratris Belgicos,13 ultimum iam in finem suum vergen(tis) captivitatis opus; meliora ab eo iam libero cum quo destinavit venerit expectabimus. Hic finiam, salute tamen prius a parentibus meis, sorore et affine14 dicta. Faxit Deus Optimus Maximus, ut et te et fratrem brevi sospites incolumesque videre possimus sisque tam bono successu doctorandus quam felici disputasti.

    Votum secundet qui potest nostrum Deus,15

    tuus usu et mancipio,
    Guilielmus Grotius.

    Delphis, 25 Martii 1621.

    Adres: Cognato mihi dilectissimo Theodoro Graswinkelio, Franequerae.

    In de marge staat in een onbekende hand: (Li)beratio (e) carcere.

    Notes



    1 - No. 622 (dl. II). In de bijlage een brief van W. de Groot aan D. Graswinckel, 25 maart 1621: hs. Oxford, Bodleian Library, ms. D'Orville 51, f. 167, eigenh. oorspr.
    2 - Vgl. Brandt-Cattenb., Leven I, p. 258.
    3 - Zie ibidem, p. 242; na afloop van het Twaalfjarig Bestand zouden ‘loopers en stroopers’ de vluchtweg van Loevestein naar Brabant onveilig maken.
    4 - Jacob Prouning, genaamd Deventher, kreeg op 5 februari 1621 een compagnie te voet toegewezen (Het Staatsche leger III, p. 226-227).
    5 - Seneca Minor, Hippolytus (Phaedra) 607.
    6 - Vgl. Vergilius, Aeneis 6, 14. Daedalus ontsnapte met zelfgemaakte vleugels aan de Kretenzische vorst Minos.
    7 - Dirck Graswinckel had zich op 3 juni 1619 aan de universiteit te Franeker laten inschrijven. Op 19/29 september 1621 zou hij een disputatie verdedigen met als onderwerp ‘L. Transigere C. de transactionibus’. Praeses was Hector Bouricius (1593-1636). Zie G.J. Liesker, Die Staatswissenschaftlichen Anschauungen Dirck Graswinckel's, p. 17-19 en M. Ahsmann, ‘De juridische faculteit te Franeker 1585-1635. Een studie over de professoren en hun onderwijs met lijsten van verdedigde disputaties’, in: Tijdschrift voor Rechtsgeschiedenis 54 (1986), p. 68 en 71.
    8 - Doelt Willem op zijn broer Grotius?
    9 - Mr. Johan Basius (1540-1596), agent van Willem van Oranje, grootvader van Dirck Graswinckel, publiceerde Paradoxarum disputationum iuris civilis libri IIII, Bazel [1575].
    10 - Jan Graswinckel en Tyette Basius.
    11 - Graswinckel promoveerde op 19 november 1621 op een disputatie over het erfrecht: ‘Ex materia ultimarum voluntatum’.
    12 - Wellicht gaat het hier om de Delftenaar Guilielmus Wyntgens, die zich, zestien jaar oud, op 25 november 1609 aan de Leidse universiteit liet inschrijven (Album studiosorum Acad. Lugd. Bat. I, kol. 96).
    13 - Christelicke gesanghen, Delft 1621 (BG no. 127).
    14 - Jan de Groot, Aeltje de Groot-Van Overschie, Adriana de Groot en zwager Frederik van Losecaat.
    15 - Seneca Minor, Hercules furens 645.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]