eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    781. 1622 Aug. 20. Aan G.M. Lingelsheim1.

    Sicut te, virorum atque amicorum optime, meis malis ingemuisse nunquam dubitavi, ita me quoque valde commovent tua et Palatinatus vestri adversa. Videtur Deus, gravibus Christianorum vitiis iratus, magnas immisisse calamitates, quae ita malos digne ulciscerentur, ut simul bonos aut purgarent aut ostenderent. Mihi patria et honoribus et bonis carere non tam grave est, quam quod fama, cui post conscientiam maxime consului, probris atque calumniis laceratur. Quis mearum actionum finis fuerit, quid in republica, quid in ecclesia spectaverim, et liber ac florens olim ex vero tibi indicavi et post durissimum carcerem divino beneficio libertati redditus repetere memini. Heic nunc quoque profiteor ac rogo, si quid unquam in me probitatis reperisti, fidem ne mihi deneges. Singula, quae mihi ab inimica factione obiecta sunt, hoc libro refutavi, quem sine perturbatione, sincero veri studio scripsi. Finis libri cum immineret, morbus me satis gravis invasit, qui a me exegit, ut rigidam mei censuram agerem. Re diu expensa neque salva pietate omitti hanc a me defensionem posse comperi, neque aliud a me dictum, quam mens dictabat. Lege, mi Lingelshemi, et cognosce et oppressae innocentiae miserere et, si quando opus est, patrocinio tuo me subleva. Ego in Gallia nihil ferme praeter veros amicos desidero. Id ego nomen sanctissimum tibi semper tribui, ac tribuere nunquam desinam, dum, quod unum mihi

    240

    reliquit inimicorum saevitia, vitam retinebo. Vale vir praestantissime, rarum solidae virtutis specimen.

    Lutetiae, XX. Augusti CIƆIƆCXXII.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Adres: Amplissimo clarissimoque viro dn. Georgio Michaeli Lingelshemio, Serenissimo Regi Bohemiae Electori Palatino a consiliis.

    Notes



    1 - Hs. Kongl. Bibl. Kopenhagen. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I p. 137. Bij de toezending van een exemplaar van den Apologeticus, die dus thans gereed is; zie p. 76 n. 1.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]