eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    986. 1625 Juni 6. Aan Jan de Groot1.

    Sequor, ut par est, tuum, Pater optime, consilium: neque omitto occasiones scribendi ad Principem ut vides. Utinam celerius curari literae possent quae gratae esse nequeunt, nisi et recentes sint. Illud cum Spessio2 caute agendum est, ne ego pro reditu cuiquam supplicare videar, quod facere me aut facturum nego. Tum vero ille amicus est iis qui nobis nihil boni volunt. Equitatus nostri culpa3 de qua scribis et hic arguitur. Bredae iactura multum hic de Reipublicae nostrae dignitate deteret. Utinam praeclaro aliquo facinore resarciri damnum posset. Valde desidero intelligere eventum Hogerbetiani negotii. Exspectantur hic Legati a Subizio et Rupella in spem pacis civilis, quae multum promovebit arma externa. Rex Ambianum usque sororem Angliae Reginam deducit: mater et Galliae Regina eandem ad Bononiam Morinorum usque prosequentur. Dicitur inauguratio Brittannica dilata in mensem Septembrem. Nihil hic est aliud. Itaque id unum restat, ut te, matrem et qui nos amant Deo sospitanti commendem. Valete. Lutetiae 6 Iuni 1625.

    Tibi obedientissimus filius
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 782.
    2 - De Fransche gezant Charles d'Espesses.
    3 - De mislukte aanval van Marquette op een convooi voor Spinola.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]