Vir optime atque amicissime,
Nolui mea gaudia morari. Itaque simul ut te carere sum coactus, ad chartas tuas convolavi, in quibus ego et diligentiam admirabilem et perspicuam veri explicationem cum summa iudicii modestia ultra quam credas exosculor. Utinam cum aliqua senatus academici approbatione prodeat is liber2 et aut ordinibus aut senatui nostro dedicetur. Id enim nunc potius duco quam curatoribus.
De Cassiano3 videndum adhuc censeo, an ulla statuerit decreta absoluta convertendi hominem. Nam ea si non statuit, non potuit is, qui praeveniri interdum vult voluntatem, interdum non praeveniri, praeveniendi vocabulo intentionem talem Dei designare. At patres Graeci cum saepe generaliter negant praeveniri humanas voluntates, probabiliter creduntur intellexisse praeventionis vocabulo praedeterminationem. Quare cogitemus, an haec potius Cassiani mens, ubi de renatis agit4, interdum actuale auxilium superaddi habituali, interdum ex solo habitu pias actiones elici. Sed hoc in latronem5 et Zachaeum6 non convenit. Quare de illis agens per actus bonos non praeventos a gratia videri potest intellexisse desiderium quoddam salutis naturale et alia, quae a potestate pendent locomotiva, quae quamquam bona spiritualiter non sunt, occasionem tamen quandam praebere possunt primae gratiae. Illud quoque considerandum est, an absoluto decreto convertendi posito sequatur praedeterminatio ad conversionem. Nam praedeterminationis voce video plerosque ita uti, ut necessitatem praemotionem intelligant, qui decretum ipsum praefinitionem appellare malunt. Neque desunt tamen, qui praedeterminationis vocabulo uti videntur laxius, quippe cum eam in physicam atque moralem discriminent7. Perseverantiae donum an quis recte dicatur accipere ante id tempus, post quod capitaliter pecca-
5
turus non est, sive id principium internum sufficiat, quae est confirmatio in gratia, sive cum principio interno, puta fide vera et si non confirmata, concurrat externum, protectio scilicet certa atque infallibilis. Id si ita est, quomodo mihi sentire videtur interdum Augustinus, sane vitae prolongatio ad donum praedestinationis pertinebit, non tamen illud ultimum praedestinationis effectum, quod est perseverantiae donum, sed ad id ipsum donum rationem habebit antecedentis8. Lemma canonis 19 Arausicani9 mihi videtur haud satis congruere canoni, ne sic quidem ut eum reponis. Ubi enim de conservanda innocentia primi hominis agitur, bonitas Dei mihi videtur habere locum, at miseratio haud item.Augustinum distinctis locis ostendis quaedam a se scripta ut male scripta condemnare, quaedam excusare. Sed videntur mihi quae excusantur esse non ex iisdem libris, si recte memini. Ante episcopatum gratiae necessitatem ad fidem cum Massiliensibus aut ultra etiam negavit10. Ipsis episcopatus initiis locutus nimis caute videri voluit praesupposuisse gratiam, quam non expressit, sicuti nos de Graecis plerisque sentimus. Cogita etiam, an satis sit deducere necessitatem spiritualium motionum ad fidem et paenitentiam ex sola eminentia eorum actuum supra naturam hominis, an vero aliquid sit adiungendum eo loco de humanae naturae post lapsum vitiositate. Video id quibusdam non placere. Attamen maior quaedam egentia auxiliorum in nobis quam in Adamo statuenda videtur. Locus Augustini ex Epistola VII ad Vitalem non eum mihi videtur sensum habere ad quem adducitur, nempe orandi vires esse ex gratia, quod tamen sine dubio credidit Augustinus. Sed hoc mihi isto loco videtur agere ut ex orationibus et gratiarum
6
actionibus ostendat id quod orando impetrare studemus, atque id unde, id est ob quod gratias agimus, non a natura esse sed ex gratia puta fidem conversionem et similia11. Sed de his tuum esto iudicium.Ego te tuosque labores et statum ecclesiae Domino Iesu commendo.
Tuus tuo merito
H. Grotius.