Facis tu pro more tuo, vir amplissime, quod amicam nostri memoriam retines. De me quoque scio te non dubitare, quin idem sim qui fuerim. Grave sane est post tot annorum patientiam nihil adhuc certae lucis conspicere. Sed ita iam adversis adsuevimus, ut illud quoque taedium perferamus non dejecto animo.
Interim is, qui ad extraordinarias patriae nostrae legationes factus est ordinarius2, pecuniae aliquantum impetravit, non tam, ut arbitror, potente Suada, quam ne a Rupellensium oppugnatione naves abducantur et ut, quae iam abierunt, redeant. Ego sicut aequum existimo regis ubique summum esse imperium, ita metuo, ne quorundam ira in protestantes nullum sibi modum faciat et poenae in eos maxime ingruant, quos culpa non complectitur. Circumfertur hic habita Amstelodami a Bassincurtio3 concio, plena contumeliarum in regem et eos, qui res regni administrant. Suppressus est apud nos liber, sed auctor triumphat. At Galliae est quod gratulemur, cujus episcopi4 nuper emendarunt id, quod olim in Rothomagi conventu peccatum fuerat, aperte definita regis suprema potestate, nulli hominum, ne ecclesiae quidem, obnoxia, et damnatis armis, quae in reges, quamvis persecutores, moventur, et probatis foederibus, quae cum iis ineuntur, quos mos saeculi haereticos vocat.
Nos adhuc belle valemus, de te tuaque et liberis speramus tantundem et ut annus hic feliciter vobis procedat ex animo optamus.
Lutetiae, 8 Ianuarii, 1626.