13
Praemissa promptissimorum meorum officiorum oblatione, amplissime, doctissime et celeberrime vir iurisconsulte et poeta insignis, ante paucos menses Amstelrodami litem cum comite Emdano2 super arresto injectis quibusdam tormentis bellicis, aliis argenteis monumentis - quae partim ipse comes Embdanus salvandi, partim comes Mansfeldicus3 sui proprii compendii amore eo transferri curasset - peracturus aliquandiu commoratus fui, quotidianis occupationibus interea vacuus hunc vel istum tractatum fallendi temporis et me refocillandi gratia percucurri.
Tandem apud discretum quendam hospitem tuam doctissimam Apologiam4 luci traditam ac a tua dominatione in germanicam5 linguam translatam6 summo ardore accepi, quam fere totam perlegi, cum summa admiratione ex eadem - absit laus dictis - ingenii tui excellentissimi acumen, memoriam praeteritorum, considerationem praesentium et intelligentiam futurorum, quae in homines imperitos vafros ac indoctos non cadant, denique notoriam tuam innocentiam intellexi.
Quam ob causam ego ob communionem studiorum, quae etiam ignotissimos invicem conjunctos reddit iuxta illud:
Nullus amicitiae gradus est constantior orbe, Quam qui per studii contigit esse modum7intermittere non debui hisce meis literulis tuam dominationem invisere ac per hunc mihi missum tabellarium salutare simulque dolenter significare filium meum unicum8, pro ut in literis regiae majestatis inscriptis a filio meo tuae dominationi ad legendum tradendis latius sit deductum, insperanter esse tractatum, nunc apud vos commorari, quem tuis curis commendandum esse duxi hoc modo, cum perdifficile sit apud tantum regem literas hinc transmissas tradi, multo perdifficilius esse super iisdem exoptatum responsum obtinere.
Quare tuam dominationem oratam velim, ut omnibus viribus, quibus possit, absentis mei filii charissimi causam curae habeat eumque apud vestrum regem vel principem de Portugal9, cujus dominus frater Emanuell, princeps de Portugall, ad eundem filium dictum summopere quoque per literas benignissimas recommendaverit, vel marschallum istum generosissimum ac intrepidum armi-
14
gerum monsieur de Chastilion10 promovere digneris, ut per hanc hyemem in militari disciplina aliquo modo pertractus et huc reversus aliquid habeat, quo amplissimi et potentissimi regni Gallici laudes, honores ac mores celebrare tuaeque dominationi praeter mea paratissima officia modo requisita omnino non deneganda, semper ac donec vixerit et ad altiores dignitates, quae ipsi hisce in locis non denegabuntur, promotus gratias magnas agere et debitam recompensationem quovis tempore praestare valeat.Deinde cum hoc tempore valde adjudicata bona comitis excutere illaudabile sit, dum causa in terminis concordiae versetur, quod sine dubio comes Embdanus, ne tormenta sigillis insignita despecte vendantur, pecuniam erit numeraturus idque principaliter directore comite Ernesto, nostrae patriae gubernatore11. Cujus uxoris soror, principissa Brunswicensis12, praedicto comiti Embdano desponsata est. Propter quam causam mihi ab rigrosa dicta executione in favorem praefati generosi herois Ernesti abstinendum erit, qui summa clementia mihi est addictissimus; praeterea aliae occupationes me quotidie huc et illuc vocant, sic ut filii mei necessitatibus sat cito opitulari nequeo, qui si in emendis vestibus his ut illis pecuniis indigeret, easdem illi sub mea fide audacter dare ingravaberis, prima quoque occasione modo filii manum mittas super quantitate ipsi data, easdem summa cum gratiarum actione remissurum iri meque tua dominatio quocunque loco et tempore summis viribus in hisce provinciis ac eorundem locis etiam meis sumptibus opitulaturum, meum fratrem13 statum hoc tempore inter caeteros nomine terrae Phrisiacae deputatum, quantum possit, tibi devinctissimum futurum scito et oro, fraterne ne nobis parcas et audacter, quaevis scitu digna a tua dominatione judicanda nobis concredito, quo animorum nostrorum fidelitatem re ipsa experiri posses.
His, nobilissime vir, te Omnipotentis protectioni in tuarum injuste perpessurum aerumnarum oblivionem ad multos felicissimos annos victurum commendo meque ultimo tuae fidei, candori ac integritati a multis mihi recommendatae obligatum facio.
Leowerdiae Phrisiorum, 28. Jann. Ao 1626.
Met derde hand bijgeschreven:
Incriptio erat:
Excell. dns Hugoni Grotio,
Legato Reginae Sueciae.
Paris.
Tuae Dominationis
semper amantissimus
H. van Inthima.