Clarissimo Viro Hugoni Grotio Oliverius Vredius S.P.D.
Ad amicitiae tuae sacra irrepo, vir clarissime, ignosce, causamque libertatis meae virtuti ac doctrinae tuae adscribe, quibus ceu acri quodam thyrso iamdudum percussum pectus gero, ut te et amare inter optimos et venerari inter aevi nostri doctissimos ceperim, religioso quodam cultu et tacito affectu; utrumque alui et auxi iam tum cum tuos versus in iisque Christum passum2 vidi, donec verecundiam vicit magnitudo, et exprimere coëgit; id nunc facio eo liberius, quod Lambertus Vossius3, cuius opera in scribendo usus sum, mihi viam ad te straverit. Itaque qua humanitate es, ut ipse mihi asseruit, non reiicies eum, qui te ultro accedit et expetit sibi, sed ad foedus amicitiae sacrum admittes praesertim iisdem tecum studiis, iurisprudentiae videlicet et amoenioribus Musis addictum. Vernaculos versus, quibus Heinsium tuum4 quantum potui, sum imitatus5, tesseram velim esse huius nostrae amicitiae, quibus si non ubique probi saporis vigor et nidoris gratia, alicubi tamen erit, nec tu si per partes singula fercula non probas, universa et iunctim posita spernes, cum Plinio cogitans in ratione conviviorum, quamvis a plerisque cibis singuli temperemus, totam tamen coenam laudare
18
solemus nec ea, quae stomachus noster recusat adimunt gratiam illis a quibus capiuntur6.Vale, vir amplissime, ac Vredium deinceps inter eos numera, quos clientum in albo conscriptos habes et adiunctos tibi.
Brugis Flandrorum ipsis Cal. Febr. MDCXXVI.
Met andere hand: Inscriptio erat: Clariss. Viro Hugoni Grotio. Parijs.