Amplissimo clarissimoque viro d. Hugoni Grotio IC. excellentissimo, salutem et officia.
Ab eo tempore, quo Parisiis ad Bituriges discessi, non semel in animo habui, vir excellentissime, fautor aeternum honorande, ad te scribere, tibique me in memoriam oblatione officiorum meorum revocare. Sed quia nihil occurrit, quod te putarem libenter audire aut legere posse, hactenus me suppuduit inanes ad E.T. dare literas. Quando tamen consideravi egregiam tuam erga populares tuos benevolentiam, quam etiam mihi Lutetiae commoranti satis declarasti, non volui diutius intermittere grati animi mei erga E.T. voluntatem officio literarum testificari. Quod si hoc tibi non ingratum fuisse intellexero, felici omine me in Galliam venisse et optimum peregrinationis fructum me in(de) reportasse existimabo. Nihil enim magis in votis habeo, quam ut doctissimorum virorum (be)nevolentiam conciliare mihi possim et imprimis E.T., vir excellentissime, ex cuius scrip(tis) me multum profecisse ingenue fateor. Nunquam doctissimum tuum de Iure Pacis ac Be(lli) tractatum2 inspicio, quin inde aliquid me didicisse animadvertar. Quia tamen aliquando in eo aliquid reperio, quod ab aliis, quorum opinione
36
et ego nonnunquam imbutus controv(ersum) scio, me occasionem nacturum confido, ut de iis aliquando cum E.T. conferre et ab ea melius informari possim. Non ausim enim ab ea impudenter petere, ut de uno atque altero literis suis me erudire dignetur. Unicum tamen, pace tua, mihi adducere liceat ex c. 9 lib. 2 in fin.3, ubi asserere videris pontifici Romano vacante imperio investituram feudorum imperii Romani iure competere. Ubi primo pontifici temporalem iurisdictionem tribuere videris. Deinde vicariis imperii, qui ex Aurea Caroli IV Bulla tempore interregni omnem potestatem habent ius hoc contra constitutiones et praxin imperii derogas, denique adhuc sub iudice lis est, an etiam ipse imperator sine consensu ordinum, feuda imperio aperta vicissim aliis concedere possit. Non itaque oportet pontifici concedere id quod controvertitur imperatori.Ignosce, vir excellentissime, quod scrupulum hunc mihi eximi tam audacter petam. Non dubito ego sententiam tuam veritate niti, sed eam a me non recte intelligi scio. Fateor ignorantiam meam, in iure praesertim publico. Sum autem inter eos, quos discere non piget. Tu, si viam literis etiam monstrabis, ut scriptis hactenus fecisti, illud efficies, ut, qui observantia, veneratione et gratitudine me erga te vincat, nulli sim concessurus. Ea siquidem est mea de excellenti tua eruditione, iudicio, prudentiaque opinio, ut nihil unquam neque praeclarius neque felicius mihi accidere posse arbitrer, quam si tuo consilio uti mihi contingat.
De academiae Bituricensis statu eiusque professoribus proxime scribam, nisi silentio tuo mihi silentium imperabis.
Hospitem habeo virum clarissimum dn. Iohannem Chenu, Curiae Parisiensis advocatum celeberrimum. Literae tuae si tabellario ordinario, qui singulis septimanis ad nos venit, tradantur, facile ad manus meas pervenient. Sed iterum atque iterum veniam inverecundiae precor.
Deum veneror, ut E.T. publico bono diu sospitem servet et incolumem.
A. et E.T. observantiss.
A. Affelman, Susato-Westfalus.
Avarici Biturigici 23. Martii 1626.
Adres: Nobilissimo Amplissimo Clarissimoque viro D. Hugoni Grotio IC. Excellentissimo dno fautori meo pl. honorando. Lutet. Parisiorum.