Illustri Viro, saeculique ornamento, D. Hughoni Grotio.
Nisi te, eruditorum pariter et moram decus, fortuna patriae invidisset,
44
nescio an temperaturus mihi fuerim, quin abs te peterem, ut in enitendo foetu hisce litteris comite obstetricis vice ad exemplum Socratis fungerere: importune quidem parumque probe manu attollendae Reipublicae obstricta, ad ordinanda delirimenta mea usurus. Nunc vero absoluto vulgatoque hoc opusculo cum frustra emendationem aut suppressionem suasurus esses, intentum assidue generis humani commodis animum tuum ejusdem oblatione morari piget pudetque. Cui enim sanae mentis religio non sit, triviali stilo obstrepere meditanti praeparationem ad Evangelium2, apologiam Ordinum3, aut Ius pacis et belli4, augustum opus? Nec alia occurrit defensio, quam quod non sponte aut ingenio meo, sed impulsu magni mihi autoris, fratris tui, hoc ausus sim; simul reputans penes te fore arbitrium quatenus ejusdem lectioni vacare expedierit. De venia itaque non despero. Quod benificium si insuper lata vel severissima sententia de commissis erroribus alias forsan mihi usui futura cumulare digneris, beaveris me; qui in observando te reverendoque virtutes tuas nemini non invitus cedam ullo in tempore: precorque Deum Optimum Maximum eas tandem ut patriae bonisque omnibus indulgeat. Vale!Idibus Apr. MDCXXVI.