Literis tuis, mi frater, datis nono Novembris et paternis postridie dabis una opera respondeo.
89
De induciis siquid audis propius, velim edoceri. De congiario nescio quid sperandum mihi sit. Bella multa promittuntur. De oratore quod pater scribit, verissimum credo. Butyrum adhuc exspectamus. Habetur hic conventus ex tribus ordinibus2. Duo praecipue agentur, de reprimendis aerarii harpyis et de rebellionibus impediendis. Frumenti exportatio in agrum Brabantum et ei vicinum inhibita non tam vestri amore quam metu famis in hac urbe, Campania et Picardia. Rationes tuas accepit uxor. Quod in rem nostram impendisti, deduces, si placet, de pecunia apud Miropium accipienda3, simulque ea, quae eroganda erant ad vestiendum Cornelium4. Ubi quadringentos florenos reditus vitalis acceperis, facies nos certiores, ut eosdem huc per literas transmitti cures. Kenoburgico5 opto felicia omnia, praesertim valetudinem. Uxor et soror Blonquia6 valent. Mitto epistolam7, quam constitueram mittere per Hornium, qui hucusque proficisci constituerat. Vale. 5 Novembris 1626.
Tuus totus frater
H. Grotius.