Proficiscentibus ad vos Arausionensium legatis, Falcoburgii2 amicis, quos tibi, si qua in re tuae opis indigeant, ut amici amicos commendo, rapui oblatam ad te scribendi occasionem; quanquam eo tempore, quo magis a vobis nuntios exspectare, quam ad vos hinc mittere debeamus.
De Hexabiblo3 miror nihil me intelligere. Protrahitur hic conventus4 non ordinum quidem, sed delectorum a rege quinquaginta ex episcopis, nobilitate
91
et curia iudicum ad minuenda regni impendia, obventiones augendas, provehenda commercia; praecipue vero ut consilii regii actionibus auctoritas inde accedat.De Bocardo5 quod scribis dolet mihi non melius successisse consilium resarciendae pacis ecclesiasticae. Nunc avemus scire, quid futurum sit circa Hiberniam, ubi Hispani insulam adjacentem occupasse dicuntur et jam firmari auxilio Dunquercanae classis. Alii non prope Hiberniam, sed ad Cornubiam adjacentes insulas, Sillinas nomine, occupatas referunt, magna populi in Buchingamum6 indignatione, quod bello non necessario implicuerit Britanniam non satis provisis rebus ad tutelam terra marique. Nostri hoc infortunio fruentur abscedente longius spe pacis inter Hispanum et Angliam.
Praeter haec habebam nihil. Parentibus conjugique tuae7, sorori8 quoque et ejus marito liberisque vestris annum sequentem opto quam felicissimum.
23 Novembris 1626.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.