Puto, mi frater, jam satisfactum tuo parentumque desiderio. Scripsi enim antehac et quidem via, quam frater indicat, Sedanensi2: nihil quidem magni, nec enim hic agitur quicquam, nisi quod magna minantur Galli in negotio navigationis et commerciorum.3 Losecatio4 ex animo gratulor et velim hic illi gradus sit ad meliora. An hoc pro omine nostrarum rerum habendum sit equidem nescio paratus me aptare iis, quae Deus voluerit. Hortulani5 propositum mihi non displicet, sed non sentio satis congruere, ut ordinarium judicem Hollandiae adeat et ut tamen eremodicium illatum ab extraordinariis et quidem foederatorum
93
delegatu agnoscat. Quare si restitutio postulanda est, erit postulanda cum cautione, quatenus opus esse possit.Annum hunc parentibus, tibi tuisque et nostris omnibus felicem indico.
2 Ianuarii 1627.
Libri Excerptorum6 rogo distribuantur, ut antehac scripseram7. Destinaveram tres tribus fratribus Reigersbergiis8, si pater, tu, Hoofdius, Vossius tuos habetis.
Tuus tui amantissimus frater
H. Grotius.