eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1123. 1627 januari 23. Aan Willem de Groot1.

    Tuas, mi frater, 3 Ianuarii datas hodie demum, id est 23, recipio. Gratias habeo pro iis, quae mandas, praecipue de conditionibus hostilibus. Siquid promovetur, rogo, me facias certiorem: ut et de scopulis, ad quos adhaerescit fedus Gallicanum2.

    Res navigationis3 a Riceliaco valde urgetur et a toto caetu evocatorum. Missi sunt trecenti milites ad recuperandam insulam objectam Americae. Ego video, siquis prudens rector adsit negotio, multum posse profici non sine nostrorum detrimento. Omnia, quae antehac tibi commendavi, iterum commendo et rogo, si quos nostri amantes videris, certos eos facias perseverare me in vetere sententia de Republica ac de moderandis dissidiis ecclesiae.

    Vale cum parentibus, sorore nostra4, marito, uxore tua5 et amicis omnibus.

    23 Ianuarii 1627.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 795.
    2 - Zie no. 1106, p. 80 en n. 7 aldaar.
    3 - Zie no. 1113, p. 89 n. 8 America = Armorica = Bretagne.
    4 - Adriana, gehuwd met Frederik van Losecaat.
    5 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]