Novus hic annus illuxit, vir amplissime, quo nihil mihi laeti audire contigit, nisi quod a te venit, cujus bona pro jure veteris amicitiae ad me quoque pertinere intelligo. Merito igitur et tibi gratulor et mihi gaudeo, quod Deus immortalis tibi istam filiorum quadrigam, non tantum incolumem restituit, sed et omni bonarum artium cultu florentem, quos sane tales conspicere extraneis etiam jucundum sit, nedum tibi, qui illis non vitam tantum, sed et hanc, ut ita dicam, vitae ipsius vitam, scientiarum scilicet nobilium possessionem, dedisti. Ut enim alii in secundas et tertias hujus beneficii partes veniant, tibi certe primae debentur, qui indolem fovisti, excitasti impetum, monstrasti viam, addidisti ductores. Iure igitur tuo, quamdiu tibi vita supererit, pulcherrimam ex hac semente messem feres et nos amicos tuos recreabit illa et ipsorum et tua felicitas. Ego sane post tot praeceptores egregios, quod studiis ipsorum conferam, nihil habeo praeter vota, sed haec valde seria accedente ad perpetuum meum amorem in omnes literarum studiosos et paternae necessitudinis vinculo et ingente ipsorum merito, qui sua diligentia effecerunt, ut proprio labori non minus quam agnatae ingenio docilitati deberent. Sustentabo me igitur hac spe coram et ipsorum partem et te conspiciendi, quod quidem brevi fore spondet affinis tuus2, quem his diebus videre contigit.
Uxor mea minus commoda utitur valetudine, sed quam ex frigore laesam facile benignior aura sanaverit. Interim mecum tibi tuaeque3 ac tuis omnia optat, quae votis expeti solent.
Vale, vir amplissime.
Lutetiae, 24 Iannuarii, 1627.