eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1129. 1627 februari 6. Aan Willem de Groot1.

    Antequam, mi frater, tuae, quas cum patre 24 Ianuarii ad me dedisti, huc pervenirent, de Kenoburgii morte2 nuntium acceperam, tristem sane mihi ut debet, hoc praesertim tempore, quo respublica talium consiliis eget, quibus et prudentia et animus suppetit. Nam plerisque deest ex his alterum.

    Baptismum tui filii3 libens intelligo Deumque rogo eum ut salutarem faxit. Nos valemus, nisi quod incommodi aliquid ex frigore contraximus. De Miropiana

    105

    pecunia4 non dubitamus, quin vestimenta jam habeat Cornelius5. De quadringentis videbimus; nam ego hic adhuc pendeo, non tam peculiari quam communi omnium infortunio.

    Prodiit in Hispania Valexoleti liber editus anno 1625 de justo Imperio Lusitanorum Asiatico auctore Francisco Seraphino de Freitas6, qui liber ordine respondet meo de Mari libero7, cujus auctorem ubique incognitum vocat. Credo quod primae editiones mei libri, quae illuc solae pervenerunt, nomen meum non praeferunt. Scriptum est satis diligens, et vir dignus, cui rescribatur. Sunt qui me incitant: ego dico quaerendum ex judicibus nostris aliquem, cui id muneris delegatur. Res papae hic multum procedunt, sub quibus aliqui et Hispanicas putant latere. Interim et nostris datur pecuniolae aliquid et Dani legatus8 spe sustentatur. Ego video Anglum, Danum, Venetos, Gallum seorsim res suas agere et quemque ad pacem aut servandam aut restituendam spectare. Ita tandem in nos cudetur faba. Utinam eae offerantur leges perpetuae aut temporariae pacis, quae nos tolerabili loco relinquant. Nam plane magnas clades praevideo.

    Rogo has literas ad Hortulanum9 tradendas cures, meas et Tileni10 pro ipso et pro Grevinchovio11 meas; et parentes nostrosque omnes salutes meo nomine.

    6 Februarii 1627.

    Tuus tibi devinctissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 796.
    2 - Otto van Zevender, heer van Kenenburg, was 15 januari 1627 gestorven. Nicolaes van Reigersberch schrijft erover in zijn brief van 17 januari (no. 1121); zie ook no. 1127.
    3 - Jacob, geboren 17 januari; zie no. 1127 p. 103 en n. 1 aldaar.
    4 - Hiervan is ook sprake in de brieven nos. 1112 en 1057.
    5 - Zijn zoon Cornelis; zie ook nos. 1112, 1105 en no. 1072, p. 47 n. 2.
    6 - Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 541 rem. 11.
    7 - Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 541.
    8 - Zie no. 1125, p. 100 n. 1.
    9 - Johannes Wtenbogaert.
    10 - Daniel Tilenus; zie no. 1063, p. 34 n. 5.
    11 - Nicolaes Grevinchoven.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]