eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1156. 1627 juli 10. Aan Willem de Groot1.

    Semper est, mi frater, unde tibi gratias agam et nunc sane maximas pro transmissis tot libris et iis, quae exinde 27 Iunii scripsisti2. Legi Scaligeri literas3 praeferentes ubique heroicum ἦϑος, ut fervidum, ita apertum. Legi et Heinsiana in Nonium4, vix tanti auctorem: in Iohannem multa sunt ab aliis dicta. Conjectura in qua maxime sibi placet, ubi οἰχύπῳ pro ὑπώπῳ vult reponi, valde Salmasio5 displicet et magnis argumentis improbatur. Πεϱὶ τῆς τϱιάδος multa passim invenio ἀσύστατα quod accidere iis solet, qui in istis volunt nimium ὐψαλοφϱονεῖν. Mihi valde semper placuit illud Basilii in hoc argumento: πϱοσήϰει ἀγαπᾷν τοῖς ἐν τῇ γϱαφῇ ϰειμένοις ὀνόμασιν ἐπιμένοντα διὰ τούτων ϑεοπϱεπῶς τὴν δοξολογίαν ἀποπληϱοῦν·6 qui et vocem quandam in Scripturis non exstantem ὡς οὐδαμοῦ τῆς γϱαφῆς ϰειμένην σιωπῆσϑαι ἄν διϰαίως ἀξίαν φήσαιμι7 inquit, et cum de voce illa γέννημα ageret: πόϑεν, inquit: λαβῶν, ἐϰ ποίας διδασϰαλίας, τίνος πϱοφήτου, τίνος τῶν ἀποστόλων τὴν πϱοσωνυμίαν ἐπιφημίσαντος8 Ejusdem est et illud sapientissime dictum: χϱὴ εἰδότα ὅσος ὁ ϰίνδυνος ἀφελεῖν τι ἢ πϱοσϑεῖναι τοῖς παϱαδεδομένοις μὴ παϱ᾽ ἑαυτοῦ φιλοτιμεῖσϑαι ϰαινοτομεῖν, ἀλλὰ τοῖς πϱοϰατηγγελμένοις παϱὰ τῶν ἁγίων ἐφησυχάζειν9.

    Monet me haec editio, quam male mecum agatur quod versio sex librorum10 non prodit, multa enim videbor Heinsio eripuisse, quod praecaveri potuerat, si statim pollicitus fuisset. Ergo aut quamprimum exeat aut ad me redeat liber, ut amicis saltem privatim usum ejus postulantibus satisfaciam.

    Etiam hoc habent tardigradae editiones, quod semper aliqua mutandi cupido scriptorem subit. Expertus jam hoc es aliquoties. Addam et nunc aliquid. Libro

    143

    IV, § ult. in autographo reperio: ‘Iulianus tantus Iudaorum hostis’ cum scribi debuerit ‘Christianorum’. Habeo autem sexto § antepenultimo inter causas cur Christus filius Dei dicatur praecipua omissa est, cui vitio medebimur, si post verba ‘Dei opera vim paternam supplente natus est’ addamus ‘quod in vitam revocatus’.

    Ego Heinsium nobis non optime velle arbitror, primum ex aemulatu veteri, deinde factionis studio, postremo et aliorum malignis artibus, per quas et alios a me abalienari sentio meo nullo merito.

    De Edictis11 et eorum eventu vide saepe nos instruas. Ego quamdiu illa fervent et pastores Lupisteni12 retinentur, non video in nostro negotio quicquam moveri posse cum spe bona. Itaque ἐφεϰτέον.

    Losecatio13 gratulor, tantum opto proprium hoc ei evadat. Rhedani historiam14 nondum relegi, nam legi olim scriptam et probavi tum fidem, tum diligentiam. Litem Middelharnistiacam15 brevi absolvam. Sed libri iuris mihi desunt. Hic nemo praeter Cujacium16 legitur, ego illos barbaros non repudio. Praescriptionis disputatio rem non parum intricat. Dabimus operam, ne consilium ipsis nostrum desit.

    Vale, mi frater, cum optimis parentibus, conjuge tua17, tuisque et nostris omnibus.

    10 Iulii 1627.

    Tuus tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 797.
    2 - Zie de brief van Maria dd. 27 juni, no. 1155, p. 141 en n. 15 aldaar.
    3 - In dit jaar door Daniel Heinsius uitgegeven bij B. en A. Elzevier te Leiden onder de titel Illustriss. Viri Iosephi Scaligeri Iulii Caes. A Burden F. Epistolae omnes, quae reperiri potuerunt, nunc primum collectae ac editae. Caeteris praefixa est ea, quae est de gente Scaligera; in qua de autoris vita; et sub finem Danielis Heinsii De morte eius altera. Lugdunum Batavorum, B. et A. Elzevir MDCXXVII.
    4 - Aristarchus sacer, sive ad Nonni in Johannem Metaphrasin Exercitationes, Leiden 1627; zie II, p. 391 n. 1.
    5 - De Franse filoloog Cl. Salmasius, die in 1631 als professor in Leiden kwam.
    6 - Basilius de Grote (±330-379), bisschop van Caesarea, kerkvader en kerkleraar. Hij schreef over de Triniteit ±364 zijn drie boeken Adversus Eunomium; zie voor de hier geciteerde woorden J.P. Migne, Patrologia Graeca (1857-1866) XXIX, 585A.
    7 - Migne, PG XXIX, 584B.
    8 - Migne, PG XXIX, 584B.
    9 - Migne, PG XXIX, 585B.
    10 - De Veritate religionis Christianae; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 944.
    11 - De plakkaten tegen de remonstranten.
    12 - Zie no. 1067, p. 39 n. 9.
    13 - Frederik van Losecaat, gehuwd met Grotius' zuster Adriana.
    14 - Everard van Reyd (l550-1602) was burgemeester van Arnhem geweest en als zodanig lid van de Staten-Generaal. In 1584 was hij door Willem Lodewijk, die toen juist stadhouder van Friesland was geworden, tot diens raad aangesteld. Daardoor stond hij in nauwe relatie tot prins Maurits. Eerst geruime tijd na zijn dood gaven zijn neven Johan en Frederik van der Sande zijn Historie der Nederlantscher oorlogen begin ende voortganck tot den jare 1601, Arnhem 1626 uit. In 1644 verscheen te Amsterdam de derde druk aangevuld tot 1644.
    15 - Zie ook no. 1171.
    16 - Jacobus Cujacius (1522-1590), Frans rechtsgeleerde. Hij is hoogleraar geweest te Valencia en te Bourges.
    17 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]