Debitor tuus, vir amplissime, pro oblata ultro, quae a me requirenda fuerat, amicitia et salutandi officio, en etiam a te beneficium audeo postulare, cum
201
nondum illo me aere exsolverim. Sed in hac quidem re defensorem aut certe deprecatorem tibi allegabo eundem, qui amicitiae nostrae conciliator fuit, Cordesium2, quem ea de causa accessi, ut pariter te adiremus. Ex eo abiisse diceris ex hac quidem urbe, non etiam e nostra memoria; quod vel haec mea postulatio docebit, quam ad te fisus tua aequitate ac bonitate adfero: rogoque, ut quantum judicis religio gravitasque patitur, commendatum tibi habeas Danielem Treselium3, qui nullo suo crimine, tantum quod earum fuerit partium, quas nos honestiores judicavimus, domo apud vos exsulat. Is, cum multis variisque negotiis implicatus sit cum natione, ut plerique sentiunt, ad lites non infoecunda, id te collegasque tuos orat, ut per vestram aequitatem ϰαὶ φιλοξενίαν jus suum obtinere possit. Quod quanquam tu orandus non es, cui recte agere a natura atque institutione est proprium, dabis tamen veniam illius supervacuae sollicitudini. Ego hoc officium ei negare nec potui ob veterem admodum notitiam neque omittere volui oblatam tui compellandi occasionem.Vale, vir amplissime. Lutetiae, 25 Novembris 1627.